cantatrices
PræficæFesto et aliis,
Mulieres ad lamentandum mortuum conductæ;
Hic mos usque hodie permanet in Judæa, ut mulieres sparsis crinibus nudatisque pectoribus, voce modulata, omnes ad fletum concitent.Theodoro Prodromo Carm. in Amicos. Synodicon Nicosiense cap. 20 :Θρηνητρίαι γυναῖκες ,
Quia morbus quidam pestifer et infidelitati vicinus valuit in his partibus, ut videlicet in exequiis mortuorum, in domibus, Ecclesiis, et cæmeteriis, Tubicines, quæ lugubre canunt, quas Cantatrices vocant, advocentur, quæ non solum turbant divina, verum etiam provocant seu excitant alios verbis vanis ac cantibus, et paganorum ac Judæorum ritui consonis, ad plorandum, verberandum, et lacerandum se ipsas : hoc ne fiat de cætero, districtissime et sub excommunicationis vinculo prohibemus, etc.Excommunicantur eæ in Concilio Nemosiensi ann. 1298. cap 4 :
Et Cantatrices in funeribus defunctorum, sive in Ecclesia, sive in cœmeteriis, seu alibi. Lamentatricesappellantur in Concilio Marciacensi ann. 1326. cap. 23. ubi et interdicuntur. Quod vero
Tubicinesvel potius
Tibicinesdicantur, respectum forte ad
Præficasveterum, quæ cantus ejusmodi lugubres
ad tibiamcantabant, ut est apud Nonium et Ciceronem lib. 2. de Legibus ; sed et tubas olim adhibitas in funeribus, docuere pridem Persii Interpretes ad Sat. 3. Quas vero cantatrices alii,
computatricesvocat Boncompagnus Bononiensis, qui vixit ann. 1213. in Arte Dictaminis MS. lib. 1. sub finem : quod mortuorum facta et nobilitatem narrarent : nam
computare, pro
narrare, dixerunt, ut supra annotatum, nos diceremus
Des conteuses. Ita porro ille :
Ducuntur Romæ quædam feminæ pretio nummario ad plangendum super corpora defunctorum, quæ Computatrices vocantur, ex eo quod sub specie rythmica nobilitates, divitias, formas, fortunas, et omnes laudabiles mortuorum actus computant seriatim. Sedet namque Computatrix aut interdum recta, vel interdum proclivis stat super genua crinibus dissolutis, et incipit præconia laudum voce variabili juxta corpus defuncti narrare, et semper in fine clausulæ, ho vel hi, promit voce plangentis. Et tunc omnes astantes cum ipsa flebiles voces emittunt. Sed Computatrix producit lacrymas pretii, non doloris.Id potissimum vetatur in Statutis Mediolanensibus