About

Menu

capitata

CAPITATA
. Chron. Siciliæ in Epistola Messanensium ad Panormitanos, apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 92 : O nefanda temeritas, quæ sub fictæ velamento Capitatæ Romanam majorem Ecclesiam veritatis amicam inivit suæ fictionis illusionibus inhæsisse. Ubi Capitata, si bene conjecto, idem est quod Pax : ibi enim conqueruntur Messanenses quod Carolus pacem ab Ecclesia confirmatam violasset ; at unde ducta vocis origo mihi incompertum, nisi quod per capita pacem jurare consueverant.

Saved

Recent