About
Menu

castulum

CASTULUM
, Arca, cista, Germanis Kast, Anglis Chest. Canones Hibernienses lib. 61. cap. 1 : Judex ab artificibus, et judex a præsidentibus Ecclesiæ, vel Castuli, et quantumcumque voluerit pro operatione judicabunt. Ubi præsidens Castuli est Arcarius, qui inde
Castularius
dicitur in Constitution. Caroli Magni cap. 19. qui Kastmeister, seu cistæ vel arcæ magister Germanis Capitul. Francic. ann. 779. cap. 15. ubi Cartulariis. ap. Benedict. lib. 1. cap. 199. Cartellariis. : De Cerariis et Tabulariis atque Castulariis, sicut de longo tempore fuit, observentur. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Kastvogt, col. 1067.

Saved

Recent