About
Menu

caxa

CAXA
, Vox Hisp.
Capsa
, Gall. Chasse, ubi Sanctorum reliquiæ reponuntur. Vide Annales Alexandriæ Hieron. Ghilini pag. 23. Acta SS. Benedict. sec. 4. part. 1. pag. 590. in Brevi Indice Reliquiarum Monasterii Aniani.
Caxa
, Arca, capsa, Gall. Caisse. Concil. Hisp. tom. 4. pag. 223 : Quod doctrinarum Parochi ab Ecclesiis discedant ad æraria, vulgo Caxas, et ad congressus intuitu exigendi sua salaria. Vetus Ceremoniale MS. B. Mariæ Deauratæ Tolosanæ : Prædicti infantes dimittunt candelabra et turribulum super Caxam Confratriæ S. Eligii.
Inventar. MS. ann. 1379 : Item una Caxa longa de sapo. Vide supra Capa 5. et Cassa 3.
CAXA
, Res vetustior, Anastasio Bibliothecario, sive alteri Chronicorum Casinensium abbreviatori apud Murator. tom. 2. pag. 317. col. 1. Est pro Casca ; Cascus enim veteribus Latinis est Antiquus, priscus. Cicero Tuscul. quæst. lib. 1 : Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos Cascos appellat Ennius, esse in morte sensum, neque excessu vitæ sic deleri hominem, ut funditus interiret.

Saved

Recent