About

Menu

celones

CELONES
. Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Nau, Prov. navis, navicula, navicella. Celo, onis. Thwroczius in Salomone Rege Hungar. cap. 50 : Bulgari navigantes in Celonibus suis, per ingenia sufflabant ignes sulfureos in naves Hungarorum. Ubi corrector edidit Celocibus, ut monet Freherus. At potuisset retinere Celonibus ; Celones enim, inquit Isid. lib. 19. Orig. cap. 1. quas Græci κέλητας vocant, id est, veloces biremes vel triremes agiles, et ad ministerium classis aptæ. Ennius : Labitur uncta carina per æquora cana Celonis. Ead. fere habent Gloss. Sangerm. et Bituric. MSS. Apud Ennium Hier. Columna in Ennium contendit legendum esse Celocis.

Saved

Recent