centa
Centenæcontinens decem familias, a Germanico
Zehn, Decem. Bulla aurea Friderici II. Imp. ann. 1232. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 516 :
Item unusquisque Principum libertatibus, jurisdictionibus, comitatibus, Centis seu liberis vel infeudatis utatur quiete, secundum terre sue consuetudinem adprobatam. Item Centumgravii recipiant terras(Schilter a Domino terre, vel ab eo, qui per Dominum terre fuit infeudatus. Item locum Cente nemo mutabit sine consensu Domini terre. Item ad Centas nemo synodalis vocetur.Centas)
Centænotio in omnibus loci citati articulis, licet eadem sit origo. 1° sumitur pro decem familiis. 2°. pro jurisdictione in decem familias exercenda, quam a Domino terræ debet accipere
Centumgravius; is enim est
Centæjudex. 3°. denique designat ipsum
Centumgraviijudicium seu tribunal, ad quod vocari non debet Synodalis, utpote qui ad judicium ecclesiasticum, non ad seculare pertineat. Hæc fere post Schilterum in Glossario Teutonico : quod consule.
Hontheimpag. 708 :
Item centgravii recipiant centas a domino terræ, vel ab eo, qui per dominum terræ fuerit infeudatus.
Quum fuerunt in Magredo Colveræ sub Centa ecclesiæ B. Mauri patroni Maniaci, etc.Et col. 1211 :
Isti nostri se reduxeruntVide Cintum.in Centa mei Johannis notarii Aylini, post domum filiorum olim Petri Agathæ.