About
Menu

ciarratanus

CIARRATANUS
, Ital. Ciaratano, vel Ceretano, Gall. Charlatan, Circulator, et per metaphoram, Probitatis et pietatis simulator. Angeli Pechinolii Litteræ ad Innocentium VIII. PP. apud Illust. Fontaninum ad calcem Antiq. Hortæ pag. 490 : Præter montes nihil habet (Marchio Mantuanus.) Bene puto, quod in illis montibus aliquid posset, quia habet, ut dicitur, pedites sagittarios bonos : sed extra eorum loca et montes, præter istos qui dicuntur Ciarratani, qui portant falsas indulgentias, nihil habet, nec aliquid valet.
Vide supra Cerretani.

Saved

Recent