cibanum
Turbanum, Pileus Turcicus, Gall.
Coggeshalein Chronico terræ S. Apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 563 :
Capta autem civitate talem Christianis dedit libertatem, ut quicumque in terra marique cum suis vellet abscedere, abscederet, qui autem sub præsidium ejus remanere, tuti et securi remanerent ; qui vero Filium Dei et crucem victoriæ ejus, diabolo instigante, pro dolor ! polluto ore negare, Cibanum sericum et sarbuissinum auro ornatum, equum et arma, amputato pelliculo membri verendi, ab ipso Saladino acciperet.