About
Menu

cidones

CIDONES
, Puerorum amatores. Glos. Isid. Legendum esset Cydones ; respicit enim ad illud Virgilii : Dum sequeris Clytium infelix nova gaudia CydonDardaniæ stratus dextra, securus amorum,Qui juvenum tibi semper erant, miserande jaceres. Ubi Servius : De Cretensibus accipimus, quod in amore puerorum intemperantes fuerunt, quod postea in Lacones et in totam Græciam translatum est, adeo ut Cicero dicat in libris de Republica, opprobrio fuisse adolescentibus, si amatores non haberent. Propter quod Poeta Cydonem inducit amatorem. Novimus autem Cydonas Cretenses dici. Vide et Donatum ibi. Hæc post Grævium.

Saved

Recent