About Report a problem

Menu

circla

CIRCLA
, Canalis, fossa. Epist. ann. 1251. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 497 : Circlas et foveas stratarum explanant, ut aggredi et invadere possint hostes, et triumphalem de eis gloriam obtinere. Vide supra Circa 4.
CIRCLA
, Idem quod Circa n. 4. ab Italica voce Cerchia ; Quæcumque munitiones ad urbem sepiendam ductæ. Stat. bonon. ann. 1250-67. tom. I. pag. 40 : Item faciam in Circla et in ripa Circle civitatis, ita quod tenear ire et videre predicta cum octo sapientibus viris... et si invenero aliquem occupasse vel invasisse de circla velejus ripa vel de foveis civitatis, vel de eorum ripa ab eo tempore citra quo facta fuerit dicta Circla, vel de viis circa dictas foveas disgomborari faciam et aterminari. Antiqua Circla Bononie, de qua hic est sermo, respondet hodiernis mœnibus ejusdem, hoc tamen discrimine, quod nunc muris et foveis est circumdata, antiquitus tantum fossatis et ripis.
In Stat. bonon. ann. 1289. MSS. occurrit vox
Circla
notione Portæ civitatis : - De clavibus Circlarum : - Statuimus quod quelibet Circla et posterla civitatis bon. habeat duas claves. Fr.

Saved

Recent