cladolg
Si quis alium unguibus crataverit, ut non sanguis, sed humor aquosus decurrat, quod Cladolg vocant.Ubi Lindenbrogius :
Kleyen, Germanis, unguibus scalpere ;
Dolg, pauperiem, aut vulnus significat : unde in veteri Glossario Latino-Saxonico,
Colchsuæda, cicatrix; hinc ergo vox composita. Spelmannus vero ab Anglico deducit
dolg, vulnus.
Kleyen, vel potius
Kravenreponendum
Kratzen, quod Cratare sonat ;
Cladolgergo est Cratatio unguium.