compactatum
si res illic juxta ~a directe fuerint
Pacte: quod nunc ad pactionem cum dæmone initam apud nos restringitur. Epist. Sixti IV. Papæ ad Imperatorem tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1544 :
In causa Constantiensi vide quam mature a nobis processum sit, et quod Compactata nationis Germanicæ infringendi animum nusquam habuimus.Et col. 1545 :
Nam et ex forma Compactatorum, factis quibuscumque electionibus canonicis, in manibus nostris est, et illis permittitur, si quem alium magis dignum et utilem putamus..... illum præficere. Compactata Bohemorumappellata sunt, ea pacta, quæ cum Ecclesia Romana percussere Bohemi ann. 1433. pridie Kalendas Decembris, per quæ ad Catholicam communionem
Compactatadicta sunt compendiose exhibet Æneas Silvius in Historia Bohemica cap. 52. integre vero Gotefridus Leibnit. in Codice Diplomatico juris gentium part. 2. pag. 138. Vide ejusd. Silvii Orationem ad summum Pontificem apud Muratorium Anecdot. tom. 3. pag. 336. ubi iterum de
Compactatis Bohemorum.