About
Menu

compagi

COMPAGI
, Calcei episcopales, interprete Henschenio ad vit. S. Greg. M. tom. 2. Mart. pag. 183. col. 2 : Pervenit ad nos, Diaconos ecclesiæ Catanensis, calceatos Compagis procedere præsumpsisse. Quod nulli hactenus per totam Siciliam licuisse, nisi solis tantummodo diaconibus ecclesiæ Messanensis, quibus olim a prædecessoribus nostris non dubitatur esse concessum, bene recolitis. Hinc Papiæ : Compagi, genus calceamenti, quo utebantur diaconi Romani.

Saved

Recent