competentes
Composuisse sex. Catechumenorum enim alii fuereCompetentibus baptismum instructionis libellos
Audientes, sic dicti, quod verbo Dei erudiri eos necesse esset, priusquam ad baptismum accedederent ; alii vero jam eruditi et instructi qui ad baptismum et admitti postulabant, dicebantur
Differt sane inter Catechumenos etS. Augustinus lib. de Cura pro mortuis habenda cap. 12 :Competentes . Catechumeni itaque sunt, qui primum de gentilitate veniunt, et habentes voluntatem credendi in Christo audiunt verbum fidei, sed nondum appellantur Fideles.Competentes autem sunt, qui jam post doctrinam fidei, post continentiam vitæ, gratiam Christi percipere festinant, ideoque appellanturCompetentes , id est, gratiam Dei petentes.
Pascha appropinquante, dedit nomen inter aliosEt Homil. 49 :Competentes .
Quod dicoLib. 22. de Civit. Dei cap. 8 :Competentibus et fidelibus audiant pœnitentes.
Qui cum dedisset nomen ad baptismum.Idem lib. de Fide et operib. cap. 6 :
An usque adeo dissimulamus a sensibus nostri, ut vel nosmetipsos non recordemur quam fuerimus attenti atque solliciti quid nobis præciperent a quibus catechisabamur, cum fontis illius sacramenta peteremus, atque ob hoc etiam CompetentesIdem Epist. 155 :vocaremur ?
Desiderio... te nomen dedisse inter Competentes vel daturum esse jam jamque cognosceret.Serm. 7. de Diversis cap. 1 :
Ipsum vestrum nomen quodInfra :Competentes vocamini ostendit : quid enim aliud sunt Competentes, quam simul petentes ?
In Psalm. 62. de Baptizando :Competentium vocabulum non aliunde quam de simul petendo, atque unum aliquid appetendo, compositum est.
Ante Pascha enim cœpit petere de Ecclesia Christi medicinam.Vide eumdem Homil. 49. cap. 2. de Divers. Serm. 8. Concilium Agath. can. 13 :
Symbolum etiam placuit publice in EcclesiaFerrandus Diac. Carthaginensis in Epist. ad S. Fulgentium, de quodam Æthiope baptizando :Competentibus prædicari.
Propinquante solemnitate Paschali, inter Competentes offertur, scribitur, eruditur.Vide S. Hieron. Epist. 60. ad Pammachium cap. 16. S. Fulgentium Homil. 78. S. Pacianum Barcinon. Episcop. Serm. de Baptismo initio. Isidor. lib. 1. de Eccl. offic. cap. 27. S. Ambrosium lib. 2. Epist. 13. Zenon. Veronensem Serm. 7. de Paschate, Rabanum lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 26. lib. 3. cap. 35. Honorium Augustod. lib. 3. cap. 53. Missale Gallicanum vetus pag. 472. Edit. Roman. etc.