About

Menu

conciare

CONCIARE
, Italis, Ornare, reparare, reficere. Charta ann. 954. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 114. col. 2 : Quatenus propter omnes inclitas illorum omnium personas daremus nos pro Conciandum et renovandum vos palatium vestri episcopii una libra de auro purissimo. Alia ann. 1030. apud Turrig. de Crypt. Vatican. part. 2. pag. 533 : Si... de ipsam domum lignamenta fortiorem fregerint, omnia Conciare, et de ipso perditum restaurare promitto. Denique alia ann. 1094. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 573 : Potestatem habeant... sepulturam fabricatam... aperire et mundare, et foras ejicere, et Conciare,... et quod ex inde ejectum fuerit, ibidem reducere, et ipsam sepulturam restaurare.
CONCIARE
, Rationes putare, Academ. Cruscan. Acconciare. Charta ann. 1089. tom. 1. Hist. Cassin. pag. 47. col. 2 : Quando venerimus nos, vel nostros heredes, labores ipsos ad metendum et recolligendum, et Conciandum annualiter, faciamus nos vel nostros heredes scire ad partem suprascripti monasterii, ut ibidem dirigat missum suum ad conspiciendam et recipiendam ipsum fruges et labores.

Saved

Recent