condamina
Condomine, quasi,
Condominiuma jure unius Domini dicta, vel ut alii volunt, quasi
Campus Domini, nam in Occitania, maxime versus Sevennas
Camp, aut
Con, Campumsonat ; ubi hæ Condaminæ ab omni onere agrario immunes censentur.
Condomina, legitur in Glossis Isidori, et est agrorum
Et laxaverunt similiter Archiepiscopo Attoni affrontationem suæ Condaminæ quæ est juxta domum, cum juncaria quantum prædicta Condamina tenet.Chronicon S. Benigni Divion. :
Dedit partem unius Condaminæ. Condamina mea dominicaria,in Tabul. Belliloc. n. 174. Vita S. Gallæ apud Bollandum 1. Febr. pag. 940 :
Cum messium tempus advenisset, nuntiatum est S. Gallæ ab actore suo,... quod condaminam suam quidam presbyter cum messe tulisset.Sic enim legendum, pro
Condanimam, uti præfert Codex MS.
Condamina una quæ habet pro longo dextras de ambos latus 238. et in quacumque fronte dextras 130.Notitia anni 993. de conventione inter Adalardum Abb. S. Victoris Massil. et Willelmum Vicecomit. de villa Cathedræ apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 350 :
Abbas vero missis bobus cepit terram, quæ est ante Ecclesiam S. Damiani ambienter excolere, et huc illuc rumpere terram ad faciendam Condaminam.Charta Alphanti Episc. Aptensis ex Chartul. ejusd. Ecclesiæ fol. 44 :
Estautem Condamina illa capiens de terra arabili modiatas tres.
Tota Condamina sive orta prædicta ad ampliationem burgi Carcassonensis per gentes regias posita fuisset et retenta, ac pro tota ipsa Condomina vel orta, etc. Bastidæseu prædio rustico cum mansione synonyma est, in Charta ann. 1351. ex Reg. 80. ch. 107 :
Quandam Condaminam seu bastidam, etc.Idem ergo quod
Casalaticum, Casata, Mansus, et cætera id genus.
Sunt ibi mansi absi novem, et solvunt reditus terræ. Sunt aliæ Condeminæ 3. ad sationem mod. 100.Infra :
In villa Ploado invenerunt Condeminas 3. ubi possunt seminare modios 13.Alia Caroli Regis an. 18. Ind. 6. ex Tabulario Eccl. S. Cyrici Nivern. :
Mercatum ibi adhærentem fronti jamdictæ Ecclesiæ, etc.
Monachi Hermengaudum Albiæ Comitem adierunt, orantes ut ab hostium invasione equorumque depastione sata Condiminæ suæ protegeret.
Unam illi de jure Ecclesiæ deputareIdem lib. 10. Epist. 12 :Condumam debuisses.
Percepta prius donatione legitima, id est fundos campulos cumOccurrit rursum lib. 11. Epist. 20. Charta Caroli C. Reg. Fr. ann. 18. Ind. 2. in Tabul. Dervensi :Conduma una.
In Almiaca corte terras indominicatas, ubiConduma Monachorum fieri debeat, cum prato et mansis undecim et dimidio.
Concessimus in nominato Monasterio S. Sophiæ Condomas 4. ex ipso Gastaldo.Infra :
In ipso loco cortes et Condomas tres.Adde pag. 40. 41. 576. 583. 585. 590. 615. 618. 625. 638. quibus omnibus in locis
Conduma, et
Condoma, idem valet quod
Condamina: neque a
dumetisvox formata, ut censet Ludovicus de la Cerda.
Condumæfuerunt, sed viri et feminæ servilis conditionis, in una domo ac prædio, sibi ad excolendum traditis, habitantes et conviventes ; unde vocis fortean origo. Diploma Liutprandi Benev. ducis ann. 747. tom. 1. part. 2. Script. Ital. col. 374 :
Condoma nomine Dodone cum uxore, filios et filias suas, vel cum integra eorum pertinentia, et Condoma nomine Condolus,... et Condoma nomine Mauro, etc.Aliud Sichenolfi Salernit. princip. ibid.
Narraverunt nobis ut rem illam, quam ego dare volebam, fuisset appretiata auri solidos mille quincentos, absque Condomas duas cum filiæ suæ, qui inde sunt pertinentes, id est, Rodepertus cum uxore sua et tres filiæ suæ, et Demoaldus cum uxore et una filia sua.Unde etiam colligitur
Condomasappellatas fuisse familias ejusmodi colonorum. Quænam vero fuerit eorumdem conditio, discimus ex Judicato Arichisii Benev. ducis in Chron. S. Sophiæ apud Ughell. tom. 8. Ital. sacr.
æ.
Condoma, quam bonæ recordationis domna Theoderada, cum domno Gisolfo filio suo, obtulerunt in prædicto monasterio, quæ habitare videtur in Prata, Zacharias, qui fuit abbas, contra canonicam regulam liberavit, sicque modo se a suo servitio subtrahere quærunt. Nos dum talia audissemus, jussimus ante nostra vestigia ipsos homines, id est, Cœlestinum, Lupum et Ursum... et inquisivimus eos, pro qua ratione se a servitio ipsius monasterii subtraherent.Aliquid tamen discriminis inter vulgares servos et
Condomasintercessisse innuit Charta Gisolfi ducis ibid. qua eidem monasterio largitur
substantiam Auroaldi, casas, domos coltas, Condomas, servos et ancillas. Non alii itaque fuerunt
Condomæa
Casatis, Colonis, Massariis, quorum non una eademque fuit conditio. Vide in his vocibus.
Imprimis concedo et confirmo donum quod Guido Comes et Mathildis uxor ejusdem eidem domui dederunt, scilicet quamdam Contaminam, etc.
Dedi... omnia quæcumque in Tressalio... possidebam ; scilicet in Contaminiis, in molendinis, in olchis, in ordeis, etc.
Vineam indominicatam unam medietatem, Contamineam indominicatam unam medietatem, etc.
Et campos, qui vulgo Condominicati vocantur, Episcoporum ditione restituit.