confertum
Non liceat Sacerdotibus vel Clericis, sed nec religiosis laicis convivia facere de Confertis.In MSS. :
Non licet Sacerdotes vel Clericos, sed nec religiosos laicos convivia facere de Confertis.Atto Episcopus in Capitulari cap. 55. habet
Collatis:
Quod non oporteat Sacerdotes aut Clericos ex Collatis, vel comessalibus convivia celebrare.Hæc autem sumpta sunt ex Concilio Laodic. cap. 54 :
Οὐ δεῖ ἰερατικοὺς, ἢ κληρικοὺς ἐκ συμβολῆς συμπόσια ἐπιτελεῖν: ubi Isidorus Mercator,
Ex symbolis, quæ vulgus Commensalia appellat, vertit. Sunt igitur
Collationes, uti appellantur in Glossis veterib. :
Fertumdixerunt veteres, pro
oblatione, ut est apud Isid. lib. 6. cap. 19. Unde