About

Menu

conjuges

CONJUGES
, in Libris feudalibus dicuntur domini et vassalli, teste Salvagnio, de Usu Feudorum cap. 11. et 13. ubi docet Conjuges ideo dici, quod mutua, licet dispari, inter se fide conjugentur et obstringantur. Dominus vassallo benevolentiam debet atque protectionem ; vassallus autem domino reverentiam, honorem, servitium, etc. Vide Consortes et Vassalli in Vassi.

Saved

Recent