decimae
de Materie beneficiali, quod omnino falsum esse arguit saltem Constitutio generalis Chlotarii Regis cap. 11. et Concilium Matisconense II. ann. 585. cap. 5. ex quibus longe antea id obtinuisse colligimus :
consulentes Sacerdotibus ac Ministris Ecclesiarum, pro hæreditatis portione omni populo præceperunt Decimas fructuum suorum locis sacris præstare, ut nullo labore impediti, horis legitimis spiritalibus possint vacare ministeriis. Quas leges Christianorum congeries longis temporibus custodivit intemeratas. Nunc autem paulatim prævaricatores legum pæne Christiani omnes ostenduntur, dum ea quæ divinitus sancita sunt, adimplere negligunt. Unde statuimus et decernimus ut mos antiquus a fidelibus reparetur, et Decimas Ecclesiasticis famulantibus ceremoniis. Extat præterea Epistola Episcoporum Turonensis provinciæ ad plebem missa, post Synodum actam ann. 567. qua hortantur,populus omnis inferat, quas Sacerdotes aut in pauperum usum, aut in captivorum redemptionem prærogantes, suis orationibus pacem populo ac salutem impetrent
ut unusquisque ad exemplum Abrahæ Decimas offerat de suis mancipiis, etc. adeo ut liceat subodorari tum primum ejusmodi inductas decimas. Adde Pœnitentiale Theodori cap. 13. Hæc observasse sufficiat : qui enim plurat volet, consulat Baronium ann. 57. n. 74. et seqq. Seldenum, et alios qui de Decimis tractatus integros edidere. Tantum moneo Decimas Ecclesiasticas in tres partes divisas, quarum prima ad ornamentum Ecclesiæ, altera ad pauperes, tertia ad Sacerdotes spectabat. Vide Capitulare ann. 779. cap. 7. Capitulare Episcopor. ann. 801. cap. 7.
Dismes.
Statuimus quoque, quod in Privilegio decretum est, ut ex cunctis reliquis villis beati Apri medietas Decimæ frugum vel animalium a porta Monasterii detur : ex Breviriaco vero et Monte-Barro vel Barrico, tam de dominicis vineis, quam de beneficialibus Monasterio Decimæ dantur.Hic usus deinceps frequentior.
Decimarumaliæ sunt personales, aliæ reales.
Personalessunt, quæ debentur ex negotiatione, artificio, scientia, militia, et hujusmodi, quæ potius respiciunt ipsam personam, quam rem ipsam. Ita Lindwodus ad Provinciale Cantuar. Eccl. lib. 1. tit. 3. Adde lib. 3. tit. 16. pag. 245.
Decimæ conlaborationum, in Capitulis Caroli C. tit. 41. cap. 11. Aliæ sunt
quæ de frugibus terræ et animalium nutrimine persolvuntur, de quibus Lex Longob. lib. 3. tit. 3. § 5.
Decimæ prædiales, in Indice MS. Beneficiorum Eccl. et Diœc. Constantiensis fol. 12. verso, et in Concilio Salmant. ann. 1335. cap. 5. inter Hispanica tom. 3. pag. 587. etc.
Almatapro
Alma, id est sancta, nuncupata ? Vide supra Almus. Et quidem hic a
Tertia, qua significatur agrarium, distinguitur. Vide Tertia 4. Charta Guill. episc. Cabilon. ann. 1233. in Chartul. Cluniac. ch. 390 :
Addidi etiam quo illa tercia racemorum, quæ sibi de dictis vineis debetur, insimul decimetur ; et ne fraus in solutione decimarum fieret a cultoribus vinearum, voluit et præcepit ut decimam recipiant quandoque voluerint, antequam perveniat ad Decimam almatam.Vide mox Decima sanctualis.
Quilibet vestrum, etiam antequam recedat, solvat synodalem et cathedraticum et etiam Decimam annalem.
Apud Valles pro Decima aratri comitis, decem solidos.Charta Phil. Aug. ann. 1195. ibid. :
Concessit etiam secundam decimam, post primam decimationem, de domestica carruca sua de Vallis.
Executor et collector Decimæ biennalis noviter per dominum nostrum Papam impositæ.
Procuratores regii... asserebant domino nostro regi pertinere emolumentum Decimarum causarum, quæ ventilabantur in Curia ordinaria dictæ civitatis Nemausi, et quod dictæ Decimæ acthenus levari consueverant, et dari ad firmam. Decimas et emolumenta occasione dictorum clamorum etc.in Lit. ann. 1405. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 705.
Francisseu ingenuis hominibus exsolvebantur. Chartularium S. Vandregesili tom. 2. pag. 2005 :
In Ecclesia S. Georgii decem solidos et Decimam Francorum.Simili modo dictæ videntur ibidem
In Basler Decimam Hominum Gaufredi de Baillol.Rursus ibidem :
Ecclesiam de Wateville cum omnibus Decimis dominii et hominum in agris, pratis, piscationibus.Neque absimili ratione legimus ibid. pag. 2006 :
In Watavilla duas partes Decimarum Rusticorum.
In Popevilla et Varevilla Decimam grangiarum, videlicet cum ad illas currus attulerit garbas sive quadriga, vel quocumque modo afferantur et undecumque, novem in grangiis computentur, decima canonicis reddatur.
Item confirmavit donationem... Decimæ jactatæ de terris arabilibus, etc.Alia ann. 1317. ex Reg. 58. Chartoph. reg. fol. 6. r°. :
Item placet domino regi, quod Robinus de Gandovillari armiger... Decimam jactatam de terris arabilibus... modo percipiat super redditus et emolumenta carnificeriæ... Aurelianensis.Vide Jactus 4.
Personalis, Ea nempe, quæ ex negotiatione et artificio debetur. Charta ann. 1400. inter Access. ad Hist. Cassin. part. 2. pag. 507. col. 2 :
Item dixerunt quod omnes habitatores dicti castri Luci tenentur singulis annis Decimas personales seu Industriales dare præposito.
Homo litigiosus est terribilis in sua civitate, inquit Sapiens.
infeudatæ, vulgo
Militibus, seu Laicis nobilibus possidentur. Quarum quidem originem quidam Carolo Martello adscribunt, quem damnatum volunt, quod primus beneficia Ecclesiastica Militibus distribuerit. Sed hanc fabulam docte ventilavit Baronius ann. 741. Chronicon Senoniense lib. 3. cap. 17. de Carolo Calvo idem habet quod alii de Martello. Sed de Decimarum militarium origine potior videtur Arnoldi Lubec. lib. 3. cap. 18. sententia, cujus hæc sunt :
Scimus autemHis consona habet Crantzius in Metropoli lib. 1. cap. 2. Vide præterea Petrum Blesensem Epist. 82. et Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 575.Decimas et oblationes a Deo Sacerdotibus et Levitis primitus deputatas. Sed cum tempore Christianitatis ab adversariis infestarentur Ecclesiæ, easdem Decimas præpotentes et nobiles viri ab Ecclesiis in beneficio stabili acceperunt, ut ipsi defensores Ecclesiarum fierent, quæ per se obtinere non valerent.
Decimam quoque quamdam, quam in militia tenent de fratre suo Roberto de Angulis, post decessum suum in eleemosynam ecclesiæ S. Frombaldi et nobis libere et quiete possidendam concesserunt.
Decimis militaribus; ita videntur appellari oblationes, quæ a novis militibus ecclesiæ fiebant. Charta Rob. Cabilon. episc. ann. 1188. in Chartul. Cluniac. :
Capellanus habere debet confessiones, escherpas, baptisteria, reconciliationes mulierum, Decimas militum, dealbatos, redditus de duellis, etc.
Duasque partes minutæ Decimæ et fevi et in Purificatione B. Mariæ omnes candelas, totamque magnam Decimam, cum Decimam carrucarum mearum.Tabular. S. Crucis Talemondensis fol. 8 :
Dedi etiam... minutam Decimam duarum parrochiarum, sancti videlicet Vincentii de Jardis, et S. Hilarii de Foresta : hoc est, Decimam de lana, de lino, de canaba, de agnis, de porcellis, de vitulis.
Tam in grossa decima quam Minuta, in chart. ann. 1271. Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 469.
Reales; quod ex diversis animalibus rebusve solvantur, sic dictæ. Arest. ann. 1416. 8. Aug. in vol. 11. arestor. parlam. Paris. :
Quod dicti habitantes(Cenomanenses) modicæ devotionis erant, nec Decimas personales, ac parum de mixtis et prædialibus solvebant.
Concedimus eis decimas omnium redibicionum ad nos pertinentium de marino portu Musterioli castri, excepta Decima monetæ, quæ quondam concessa est S. Austrobertæ.
In iis tamen omnibus omnem justitiam, vendas de duabus bovatis terræ, Decimam de residuo terræ, Decimam et campipartem annumerato granicæ Canonicorum ibi præsidentium in campo numeratas idem Capitulum salvas in integrum habebit.
Item apud Meinviler medietatem Decimæ numeratæ... De numeratione autem talis est conditio inter nos et illos qui excolunt terram, quod ille, qui primo vult sibi numerari, quærit numeratorem, semel tamen, nec opportet quod amplius quæratur ; et numerator poterit numerare, si voluerit, in quolibet campo et capere decimam suam ibidem in capite numeri. Præter hoc et dono totam Decimam in terra patrimonii mei numeratam.Vide infra Numeragium et Numeratores.
quotiens Compendii, Vermeriæ, Bistisiaci, sive etiam in foresta fuerit. Alia quoque deinceps iisdem Virginibus bona contulit cum uxore Adela, quæ Philippus Aug. in Litteris ann. 1183. indultis recenset et confirmat, quibus etiam
Decimam panis et vini, quod expendimus, adjicit. Præterea iisdem Monialibus, inquit, apud Petramfontem in domo nostra, quando ibi erimus
S. Johannis de Cusia totam panis et vini DecimamCastri Cauciaci Ludovicus Hutinus confert in Præcepto, quod est
Actum apud villam Colli-Resti anno Dom.. Hæc Mabillonius lib. 4. de Re Diplom. num. 44. Charta ann. 1163. ex Archivo Episcopatus Massil. :mcccxv. mense Novembri
In Massilia vero superioris et inferioris villæ Decimarum panis et vini et carnis dimidiam partem Episcopi et dimidiam Canonicorum esse cognovimus.
Parochianas Decimas accipiant, et populi necessitatibus debite invigilent. Vide Provinciale Cantuariensis Eccles. lib. 3. tit. 16. pag. 243. ubi quomodo decimæ Curionibus persolvantur, pluribus agit. De earum divisione vide Chrodogangum Episcop. Metens. in Regula Canonicor. cap. 75.
Mandamus quatenus tertiam partem de Decimis quæ Pauperum vulgariter appellatur... Upsaliensi Ecclesiæ, benivole, integre, et fideliter annis singulis de cætero in perpetuum exsolvatis.Alia alterius Birgeri ann. 1299 :
Propter suggestiones quorumdam tertiam partem Decimarum, quæ olim consuevit Decima pauperum appellari, etc.Chronicon Upsaliense num. 11 :
Hic etiam de mansione Biscupcullum cum Ecclesia Cullum, et decimis Archiepiscopalibus, atque Decimis pauperum provenientibus de parochia Cullum ordinavit præbendam in Ecclesia, etc.Occurrit præterea in Chartis Jacobi Archiep. Upsaliensis ann. 1280. et Erici et Waldemari Ducum ann. 1307. et alii apud Joan. Schefferum. Ejusmodi erant apud Hebræos decimæ, quas pauperibus recondebant, et quas Græco sermone
Promiserunt et convenerunt dare decimam de agnis, caseis... et Decimam personalem,... ita videlicet quod fabri, sabaterii, textores... solvat quilibet eorum per annum duodecim denarios.
de Cangé:
Rector solvit pro Decima plena quinquaginta solidos.
Item Decimam prorectam dictarum terrarum dicti harbergamenti,... super quam decimam capit rector de Cloayco unum præbendarium frumenti.
seu vini, in Charta Joan. ducis Bitur. ann. 1402. ex Reg. Cam. Comput. Paris. ab ann. 1360. ad 1416. fol. 186. v°. :
Donamus... medietatem decimæ et juris decimæ bladorum, racemorum seu vini.
quod quidemeoque res deducta, ut Philippus hujusmodi decimas a subditis suis extorqueri inhibuerit, Diplomate ann. 1189. quod ex Tabulario Ecclesiæ Bellovacensis eruit Louvetus tom. 2. Hist. Bellov. pag. 309. et 311. ubi ejusdem Regis Diploma aliud profert, quod earum Institutionem continet, ut et Rigordus ann. 1188. de qua decima consulendi etiam Hovedenus pag. 641. Matth. Paris, Neubrigensis, et alii ad ann. 1188.(verba sunt veteris Chronici,) in grandem perniciem versum est. Nam plures qui Decimationes, Salahadinas nominatas, exigebant, violentius Ecclesias gravabant, et infeliciter postea cessit Decimatio :
Duæ vero partes omnium Decimarum ad Ecclesiam Turde aspicientium sunt in manu Præpositi præter Salicas Decimas, quæ respiciunt Laurensem Portarium.
Decima de terra Salica, ibid. pag. 1094. in chart. ann. 1226. Vide Haltausii Glossar. German. voce
Dominicales, quæ nimirum prædii domino pensitantur. Vide in Lex et Salicus.
De Ecclesiis vero et de omnibus per totam Abbatiam Salicis Decimationibus, nulli omnino beneficium aliquod concedi permittimus, etc.Charta Conradi Imp. ann. 1026 :
Relictis videlicet illis et specialiter delegatis quibusdam curtibus et villis ac Ecclesiis omnibus ubicunque in S. Maximini prædio jacentibus, cum cunctis Salicis Decimationibus, unde necessaria tantummodo suis deberent procurare fratribus, etc.In alia Henrici III. Imp. ann. 1044. ibid. :
Insuper omnes S. Maximini Ecclesias cum Decimis et Decimationibus,Alia ejusdem Henrici ann. 1056 :et omnes Salicas Decimationes, quas in usus hospitum, peregrinorum ac pauperum destinamus.
Omnes Ecclesiæ et Salicæ Decimationes tam in agris quam in vineis, sive in silvis, etc.
Dominicales, quas vulgo Salicas vocant, Decimationes, quoniam, essent nostræ regales, etc.
sanctuarioseu ecclesiæ vel altari debetur. Charta ann. 1323. in Chartul. eccl. Lingon. Cod. reg. 5188. fol. 199. v°. :
Et hoc pro quadam pecia vineæ liberæ ab omni servitute seu onere, excepta Decima sanctuali.
Ecclesiam vestram... ab omni Decima sommatica atque ab omni exactione liberam facimus.
De aliis vero victualiis et olivis solvant eidem vestario integraliter Decimam spiritualem, ut matrici ecclesiæ.Ubi distinguitur ab ea, quæ nomine
terraticieidem monasterio solvebatur.
talliæexigebatur. Charta ann. 1228. ex Tabul. Major. monast. :
Dedi monachis B. Nicolai de Sabolio... Decimam talliaciam vinearum mearum de Sabolio.Vide infra Tallia 8.
Cum discordia mota esset... super sequela Decimæ quam nos dicti decanus et capitulum habere asserimus... in villa et territorio de Soeilliaco, cum ibi terræ coluntur ab aliquibus in parrochia et decimaria finibusque decimariæ nostræ de Venussia commorantibus.Vide Secta 4.
Et quoties Rex habuit Decimas partes hujusmodi minerarum,Charta Waldemari Regis Daniæ ann. 1240. apud Pontanum lib. 9. Rerum Danicar. :(auri, argenti et cupri) toties divisit et dedit Archiepiscopo Strigoniensi unam partem, et vocabatur ista datio Decima Decimæ.
Mandamus universis et singulis Militibus, Castrensibus, et vassallis et feudatariis, sive terram nostram, quæ Libera dicitur, sive quamcunque aliam terram jure feudali vel quocunque alio titulo detineant, ut ex illis Decimas Decimarum persolvere Episcopo Revaliensi non omittant, etc.Vide Redecima
Philippus D. G. Francor. Rex, dilectis et fidelibus nostris Archiepiscopo Remensi, Suessionensi, Catalaunensi,Laudunensi, Cameracensi, Tornacensi, Morinensi, Atrebatensi, Ambianensi, Noviomensi, Silvanectensi, et Belvacensi Episcopis Remensis provinciæ Suffraganeis, Abbatibus, Decanis, Prioribus, Capitulo cæterisque personis Ecclesiasticis civitatis, diœcesis et provinciæ Remensis in convocatione facienda per dictum Remensem Archiepiscopum congregatis, Salutem et dilectionem. Considerantes gravia personarum pericula et importabilia onera expensarum, quæ dilecti et fideles subditi regni nostri a longis retroactis temporibus ratione guerræ nostræ Flandriæ sustinuisse conspicimus, ac sollicite quærentes vias et modos, per quos, illo juvante cujus est superborum colla deprimere, inimicorum nostrorum Flandrensium superba rebellio compescatur, et sedato guerrarum discrimine, pacis amœnitas et quietis tranquillitas regno regnique subditis omni adversitate propulsata parentur, post multarum revolutiones viarum, tandem in hac via, tanquam expeditiori et commodiori negotio quod incumbit, nostra sollicitudo quievit, ut universos Prælatos, et personas Ecclesiasticas religiosas et sæculares, Duces, Barones, et quoscunque nobiles regni ejusdem requirere deberemus, ut de singulis quingentis librarum redditus, quas in regno ipso habeat, de uno homine equite armato, et ignobiles de sex hominibus armatis peditibus pro quibuslibet centum focis subsidium nobis faciant ista vice. Aperta igitur via hujusmodi, Ducibus, Comitibus, Baronibus, et cæteris Nobilibus regni nostri, et eis ex parte nostra requisitis ut juxta modum hujusmodi præstent, et consentiant præstari dictum subsidium a subditis eorumdem, una fuit eorum voluntas, una ab eis data est responsio, quod illud subsidium libenti nobis præstabunt animo, et a sibi subditis præstari unanimiter consenserunt, credentes quod vos et aliæ personæ Ecclesiasticæ prædictæ simile nobis subsidium faciatis. Nos igitur spem gerentes de vobis indubiam, quod sicut ex suscepto curæ pastoralis officio plus cæteris illa debitis requirere quæ sunt pacis, sic regni pacem, quæ ex dicto non mediocriter dependet subsidio, cæteris impensius et ferventius procurare velitis : Dilectionem vestram attente requirimus, et affectuose rogamus, quatenus hujusmodi subsidium in tam urgenti necessitate, in tam miserabilis expeditione negotii præstetis liberaliter, et ut a vestris præstetur subditis, nostrum nedum assensum, sed illud quod opportunum fuerit auxilium præbeatis, credentes dilectis et fidelibus nostris Magistro Petro de Latilliaco Canonico Parisiensi Clerico, et Jo. Choiselli Domino de Plexeio Militi nostris, vel eorum alteri super iis quæ circa hæc ex parte nostra vobis duxerint exponenda, et exposita per eum grato compleatis affectu. Data Parisiis die 12. April. an. Dom. 1304.
Philippus D. G. Franc. Rex, dilecto et fideli Episcopo Cameracensi, salutem et dilectionem. Attendentes vestram non latere notitiam, quæ, quanta et quam gravia Nos oportet iis temporibus pro nostri defensione regni expensarum onera sustinere, vos requirimus et rogamus attente, quatenus illam Decimalem gratuitam subventionem, quam vobis guerræ nostræ præsentis negotio generose noviter concessistis, et quam generosius acceptabile duximus reputandum, sic diligenter et celeriter procurare, exigere, et levare curetis, quod nobis seu gentibus nostris infra instans festum Nat. B. Joan. Bapt. juxta concessionis prædictæ tenorem integre et indeficientervaleat applicari in negotio prædicto, prout ordinatum fore dinoscitur, committenda, quodque nostro in hac parte præposito nostro fraudati, nullove prætextu nostri periculoso defectu subjacentes, vobis de prompta exhibitione, sicut de concessione gratia subventionis hujusmodi teneamur ad uberes retributionis debitæ actiones. Actum Paris. die 8. Junii an. 1304.
Philippus D. G. Francor. Rex, dilecto et fideli nostro Episcopo Belvacensi, salutem et dilectionem. Ad vestram jam potuit pervenisse notitiam, quod nos personæ propriæ non parcentes in prosecutione guerræ nostræ Flandrensis insistimus, et jam positi nostris e vicino inimicis, sumus ei Dei nostrorum adjutorio fidelium indigentes : ideoque vobis ex abundanti necessitatis hujusmodi articulum duximus exhibendum, vos de accedendo ad nos et nostrum exercitum secundum status vestri debitum et modum, quo tenemini in hoc casu absque dilatione quaque apud Attrebatum, vel ubi circaam per modum submus, submonentes et expresse citantes partes illas fuerimonitionis simplicis, quam retrobanni, quod ratione nostræ expositionis personæ et necessitatis prædictæ vobis districte et firmiter intimamus. Est tamen intentionis nostræ, quod si subventionem decennalem inter gentes nostras vobiscum vel vestris nunciis prolocutam solveritis vel * in prompta solvere voluntatis, ut erga nostros subditos diligenter et fideliter procurare solvi, submonitio prædicta ad servitium dicti exercitus nullatenus vos coartet. Dat. Atrebat. die 27. Julii an. Dom. 1304.
Ad cujus etiam complementum cogitantes nuper vobiscum, sive cum Missis vestris, tractari per * nostrates aliquas facientes Decimas aliquas requisivimus a vobis et a vestris subditis, quod vos ad hoc jam induxisse credimus pro causa communi * opere in tam periculosa necessitate, a qua non possunt nec debent se aliqui sæculares vel Ecclesiastici aliquatenus excusare, etc.Et ex Charta alia ejusdem Regis ad Tolosanum Episcop. 26. Augusti ann. 1304. Ch. 189 :
Sane cum non credamus a vestra memoria excidisse, quod vos et Ecclesiasticæ personæ vobis subditæ duas nobis liberaliter concessistis Decimas pro defensione necessaria regni nostri, quarum unam jam dicuntur solvisse, etc.Infra :
Cumque bonæ memoriæ Benedictus PP. Undecimus decimam duorum annorum ab omnibus personis Ecclesiasticis regni nostri exemptis nobis concessit ad hoc terminis constitutis exsolvendam, etc.Hisce addenda quæ habentur in Spicilegio Acheriano tom. 13. pag. 347. 354. 355.
Dominus Liudwicus Rex die dedicationis Hemele in dotem altaris obtulit : tradidit etiam Hemmetorp Abbatiolam, Visbike decimas, Cum Decimalibus Ecclesiis in Episcopatu Asnabruggi.
Si vero res fuerit emphiteotica, vel fictualis, vel Decimalis, etc.
Cum discordia verteretur de limitatione Decimagii.Chartularium S. Martini Pontissar. :
Infra metas parrochiæ seu Decimagii S. Audoeni.Charta Visitatoris Fratrum Militiæ Templi ann. 1302. e secundo Chartulario S. Quintini in Insula pag. 170 :
Habebimus etiam perpetuo illam partem quam percipiebant in Decimagio, etc.
Dismage, in Ch. ann. 1369. ex Chartul. 21. Corb. fol. 317. v°. :
Le moitié de toutes les dismes de tous les prés, qui sont en tout le Dismage de laditte ville de Vers, qui sont à disme.Pro jure vero percipiendi decimam, occurrit eadem vox in Charta Phil. abb. Hasnon. ann. 1316. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 175 :
Avons vendu bien et loiaument... tous nos terrages et Dismages,... senz rien degueir ne retenir par devers nous.Ut et
Desmerie, in Ch. ann. 1416. ex Reg. feud. Comitat. Pictav. in Cam. Comput. Paris. fol. 325. v°. :
La disme ou Desmerie des blez et charnaige du lieu de Genoilhe et en toute la paroisse dudit lieu, tant en blez lyez et desliez,... et autres choses Desmables et appartenans à dixme. Dimée,pro ipsa decima, in Ch. Simon. dom. Castrivil. ann. 1257. ex Bibl. reg.
Proavus meus, ut scitis, totam terram suam Ecclesiis et Monasteriis Decimavit.
Et decimam a via quæ Rameruco veniens... extenditur usque ad Decimariam de Ormes.Alia ann. 1238. in Regesto Tolosano Cameræ Comput. Paris. fol. 43 :
Sive in allodio, vel in territorio, aut in Decimariis ejusdem Castri, etc.Alia ann. 1246. in M. Pastorali Eccl. Paris. lib. 23. Ch. 95 :
Super eo quod dicebamus nos debere percipere medietatem decimæ in Decimaria eorundem.Vide lib. 18. Ch. 12. et Tabular. Brivatense Ch. 304. Concilium Insulanum ann. 1288. can. 15 :
Item statuimus quod aliquis bladum de Decimaria alicujus Ecclesiæ intra aliam Decimariam transferre non audeat, quousque fuerit decimatum. Si quis vero contrarium fecerit, rectam decimam, scilicet decimam partem integraliter Ecclesiæ, de cujus Decimaria bladum extraxerit, intra octo dies solvere teneatur.
Desmerie, in Consuetud. Solensi tit. 17. art. 8.
Dismerie, in Consuet.
de Valançayart. 3. Bituricensi art. 16. 18. Marchensi art. 332.
Deymari, Occitanis.
Donavit duas partes de Decimaria ipsius Ecclesiæ, hoc est... de annona, de vino, de lino, de cannaba, de ovis, de porcis, de vitulis et de omnibus aliis rebus.
Octavam partem Decimariæ de ThedesioIbid. fol. 64 :accepit D. Hugo Prior in guatgeria.
D. Hugo Prior de Domina accepit a quodam Milite nomine Aynardo octavam partem Decimariæ de Tedesio in vadio per centum solidos.
Decimagiumet
Decimariaprima notione. Charta ann. 1304. ex Archivo D. Marchionis
In omnibus illis viginti contatis terre, que teneri dicebantur ab eodem Domino Petro in Decimario S. Martini.Transactio Abbatem inter et Monachos Crassenses ann. 1351. ex Libro viridi fol. 53 :
Habet Conventus dicti Monasterii... quosdam redditus, jura et proventus, et jurisdictiones... in terminio seu Decimario Castri de Lezinhano diocesis Narbonensis.
Decimasdominis vel Presbyteris persolvunt, Beneharnensibus
Desmersdicti. Vide Marcam lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 31. num. 1.
Decimarius congreget decimam S. Antonini et tascam simul.Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 17 :
Quicquid scilicet habebant in tota decima, vel in Cimiterio de Elz, vel Decimarii habebant ab eis. Desmariidicuntur fol. 16. Ibidem fol. 18 :
Et quia manutenebat Decimarios invasores Cimiterii ipsius, etc.Infra :
Quicquid habebat pater meus in tota decima de Elz... et quidquid habebat in Decimariis vel Decimarii ab eo, etc.Rursum fol. 19. v. :
Pater noster Sicher fuerat Decimarius de Ecclesia Euz, quia tenebat decimam, ut Laicus a Laicis, et partem terræ de Sanctuario.Fol. 22 :
Ego Constantinus Decimarius de decima Ecclesiæ de Elz... habebam in decima de Elz feodium, ut colligerent quartam partem ex ipsa decima ubicumque extenderetur decima de omnibus rebus, de pane, de vino, de lana, de agris, et de omnibus aliis, de quibus decima datur.Tabularium Monasterii S. Andreæ Viennensis :
Similiter nec aliquis ex auctuariis vel Decimariis S. Hilarii ultra prædictam viam, in parte scilicet Occidentali aliquid ex decimis requirere audeat.Charta ann. 1174. apud Columbum lib. 3. de Episcop. Sistaric. :
Præterea concessit ei decimas in hortis, et vineis, et Decimarius et bestia ejus debent vivere de communi, et Decimarius debet jurare se decimas fideliter colligere.Cujusmodi
decimariorum, seu quibus decimæ competunt, passim habetur mentio in Tabulario Abbatiæ Dalonensis in Lemovicibus, pag. 3. 12. 27. etc.
Ut Decimatas vini duas pensantes per unamquamque Decimatam libras 60.Gregorius Mag. lib. 1. Epist. 41. lib. 10. Epist. 30. et lib. 12. Epist. 30.
Decimatas vinietiam habet ;
Decimata tysanæ, infra in Tysana.
Præstantes bisant. ij. auri solid. et vini Decimatas numero lxxx, in præsentia missi Paracellarii.Ibid. col. 835 :
Vini megaricos centum.
Contulit Ecclesiæ Belli-prati in perpetuum omnem Decimationem grangiæ suæ de Obleseis sub censu duorum solidorum.Charta Brzeczlai Ducis Bohemorum apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 56 :
Ad hæc in Brunensi provincia Decimationem frumenti, ac decem nummos, et villam Obucherii, et Decimam telonii, quod Brog vulgo appellatur, in flumine Olzava donavi.
Decimarius, vel qui jus habet exigendi decimam in agris,
Dismier, in Consuetud. Arvernensi cap. 17. art. 18. et Marchensi art. 96. Constitutio Chlotarii Regis cap. 11 :
Agraria, pascuaria, vel decimas porcorum, Ecclesiæ... concedimus : ita ut actor, aut Decimator in rebus Ecclesiæ nullus accedat.Qui scilicet decimas Regias expetebat.
Nostris et dicte nostre Præpositure reddituariis, censuariis, pensionaribus, arrendatoribus, Decimatoribus, colonis, incolis et subditis... intimamus, etc.
Sergent dismier, in Ch. ann. 1247. ex Chartul. Campan. fol. 343. v°. col. 1 :
Et se il avenoit chose par aventure, que li sergens terragierres et li Dismierres ne soient au descharger les gerbes, on croira lou deschargeour par son sairement.
Decimagium, Territorium ex quo decimæ colliguntur. Charta anni 1290. ex Archivo Episcopatus Meldensis :
Item in Decimatu de la Venne unum arpentum terræ, sex partitis minus.
Quicquid infra Decimatum habetis de Brancort ;... et quicquid infra terminos Decimatus de Montbren possidetis.