About Report a problem

Menu

deliminare

DELIMINARE
, ut Eliminare, Extra limen ejicere. Catholicon in Amalthea : Deliminare, Limen auferre. Privilegium S. Martini Papæ circiter annum 651. pro Monasterio Blandiniensi juxta Gandavum apud Miræum tom. 1. pag. 333 : Privilegium auctoritatis nostræ expetierit de quodam Cœnobio, quod ipse, Deliminatis Gentilium spurcitiis, fundo tenus extruxisse dignoscitur.
Deliminatus
, alia notione, Determinatus, Limitibus conscriptus, Privilegium Fernandi Gonzales Comitis Castellæ pro Monasterio S. Sebastiani inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 175. col. 2 : Omnia determinata, quæ continentur a parte Ecclesiæ vestræ, cuncta ad integro Deliminata ; jure perenni Ecclesiæ vestræ concedimus. Melius legeretur Delimitata.

Saved

Recent