desesire
Saisire, Gall.
Quia vero nemo sine culpa, vel causa, privandus est jure suo, Ballivis nostris et aliis prædictis omnibus inhibemus, ne Desesiant aliquem sine causæ cognitione, vel nostro speciali mandato.Vide Saisire.
Desesiare se. Chartul. S. Martini Pontisar. in Charta ann. 1222 :
Guillelmus Presbyter de Boleio se de jure suo in manu nostra Desesivit.Occurrit rursus in Chartulario S. Vincentii Cenoman. fol. 83. in Charta Joannis Comitis Carnot. ann. 1234. ex Archivis Monasterii Bonæ-vallis, etc.
Non Desexiemus nos unquam de dominio quod in vobis habemus, apud Acherium Spicil. tom. 10. pag. 170.