disgratia
Ægrotantem ergo terram tantæ infidelitatis Disgratia, vir religiosus Beatus Bernardus Clarevallensis Abbas... visitavit.Innocentius VI. PP. in Epist. MS. ad Ludovicum Regem Siciliæ :
Quia tamen regnum ipsum, instar infirmi, prætentæ Disgratiæ reliquiis debilis, etc.
Quod qui facere præsumpserit, Disgratiam nostræ celsitudinis se noverit incursurum, etc.Acta S. Parid. tom. 2. Aug. pag. 76. col. 2 :
Ut quisquis febrili Disgratia seu quolibet languore detentus, de ipso fonte fideliter et devote potaret, ejusdem meritis remedii salutaris consequeretur effectum.