duma
Innascitur vero avibus plumagium multiplex ; pullis namque noviter genitis primo innascuntur illæ, quæ nec sunt ut pili, neque ut lanulæ, sed habent naturam inter utrumque, quæ cooperiunt, et a frigore quoquomodo defendunt. Secundo innascuntur aliæ, quæ dicuntur Lanulæ, a quibusdam Dumæ. Hæ sunt exiles et molles, densiores et longiores primis : hæ plus cooperiunt et plus defendunt, illis et his natis, cadunt illæ.Ita cap. 48. et alii hæc vox scribitur : sed puto legendum
Duvæ: nam Gallicum
Duvetexpressit : quomodo ejusmodi plumas molliores dicimus.
Dumanostrum
Duvetderivetur, non continuo sequitur esse scribendum
Duva; Galli namque veteres, atque etiam Britones hodierni sæpe sua pronuntiatione mutant
min
vconsonum. Andegavenses, Pictavenses et Normanni etiamnum dicunt
Dumetpro
Duvet: quod tamen plerique non a
Duma, sed a
Tufetumvocabulo censent esse deducendum.
Falconet: Menagius male a
Tufeto. Antiquissima vox est
Dum, Celtica forsan, Anglis
Down, quam pronuntiationem retinuerunt provinciarum habitatores, nobis solis pure loquentibus
Duvet.
Oison duveté, apud Rabelaisium lib. 1. Vide Orig. Dalph. a
Dumetiset Bulletin Diction. Celtico
Dunen,
Daunen, Plumæ molliores.
Dun, Pluma mollissima, unde
Dunalogn, Adeo mollis aer ut mollissima pluma nullam sentiat auram. Apud Graffium in Thes. Ling. Franc. tom. 5. col. 148 :
Dun.