eleemosynarii
Præscripti et præordinati ad nostram Eleemosynam faciendam.Gregorius Turonens. de Vitis Patrum cap. 8 :
Post cujus obitum non pauca ab Eleemosynariis pro Sancti memoria capiebat.Capitularia Caroli C. tit. 43.
Si nos in Dei sanctorumque ipsius servitio mors præoccupaverit, Eleemosynarii nostri, secundum quod illis commendatum habemus, de eleemosyna nostra decertent.Alio loco
Volumus... quod si aliquis Episcopus vel Abbas, aut Abbatissa, vel Comes, aut vassallus noster obierit,... nullus ad illorum eleemosynam faciendam Eleemosynarios eorum impediat.
Quamobrem obsecro vos... ut sitis Eleemosynarii mei, sicut estis fidelissimi amici, ita sitis mearum rerum distributores.
Omnes res mobiles donet Eleemosynarius meus Deo, et ad sanctos Presbyteros, et ad pauperes pro anima mea.Tabularium Brivatense Ch. 46 :
Nos Hasterius et Hicterius Eleemosynarii Odiloni, qui fuit quondam, per fideicommissum, quem ipse nobis commisit, dedimus Deo et S. Juliano in stipendia fratrum pro anima Odiloni aliquid ex suis rebus, quæ conquestu illi advenerunt, etc.Ibid. Ch. 159 :
Nos... Eleemosynarii Garnerii, qui fuit quondam, per fideicommissum auctoritate, quam de manu ejus accepimus ad sua omnia distribuenda, cedimus, etc.Tabularium Conchensis Abbat. in Ruthenis Ch. 27 :
Iscafredus et Frotardus... Eleemosynarii Umberti donaverunt pro anima ejus ad ipsa casaAdde Ch. 158. et Excerpta Egberti Archiep. Eborac. cap. 40. Dicti etiamDomini Dei, etc.
Quos testes et Eleemosynatores de mea volo esse substantia.Vide Joan. Sarisberiensem Epist. 57.
Ut prætermissis partitionibus Psalterii, Psalmi speciales pro Eleemosynariis et defunctis cantentur.Eadem habentur in Vinea Benedictina cap. 50.
In secunda quoque feria unius cujusque septimanæ orationem pro omnibus Eleemosynas nobis tribuentibus, id est, eundem psalmum L. quem tota congregatio juxta corpus B. Martyris simul prostrata cantavit, cum oratione Dominica et versibus. Pro defunctis ergo fratribus nostris commemorationem, quam quotidie bis habuimus, id est, post matutinam celebrationem et vespertinam, quæ est antiphona videlicet Requiem æternam, et prima pars psalmi Te decet hymnus Deus, versus et collecta.
Universales oblationes, provenientes ad pedes ipsius, secundum antiquam consuetudinem accipiebat Eleemosynarius erogandas.Mox :
Circuibat et investigabat diligenter Eleemosynarius ejus pauperes ac debiles, maxime Nobiles, dabatque illis sigilla, ut per eos, qui ipsa referrent, singulis hebdomadibus acciperent ad victum, etc.Ita
Nul n'ait chambre en l'hostel du Roi que celui, qui porte le Sel, et le grand Maistre d'hostel, et la Chambre aux deniers, le Chapellain, et l'Aumosnier.Aliud Statutum Philippi Pulchri :
Toutes chambres sont ostées devers le Roy, fors le Maistre d'hostel, la Chambre aux deniers, les Chapellains, les Confesseurs, l'Aumosnier, et le Sel, qui auront chambre.Quæ totidem verbis habentur præterea in Statuto pro Regio hospitio a Philippo Longo exarato Turonibus 17. Nov. ann. 1317. Eleemosynarii S. Ludovici Regis, qui illius
erogabateleemosynas, meminit Gaufredus de Belloloco de Vita et conversat. S. Ludov. cap. 8. et Nangius in ejusdem Regis Vita sub. ann. 1248. Exstat Charta ejusdem Principis ann. 1269. apud Brolium lib. 3. Hist. Parisiensis pro Typhlocomeo Parisiensi, in qua Eleemosynarii regii habetur mentio. Ex hinc occurrunt aliquot Regum Eleemosynarii, verbi gratia,
Eleemosynarius
regius, in Charta Caroli IV. ann. 1325. ex Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 433.
de la Servolle) Eleemosynarius Regis Caroli V. mense Aprili ann. 1367. nominatur.
Monstrellet 1.vol. cap. 55. Alios præterea recenset hac dignitate insignes Frisonius, atque in iis
in Combralia Lemovicensis diocesis oriundus, serenissimique principis regis Karoli VI. quondam Eleemosinarius, in Necrol. eccl. Paris. Ms. ad. II. Non. Decembr.
Elemosinarius et sacer oricularius christianissimi regis Francorum, in Necrol. Ms. B. M. de Josaphat ad V. Non. Mart. Obiit ann. 1498.
Magni Franciæ Eleemosynariiappellati : qui quidem in Regum aula deinceps primas tenuere, cum ad id obeundum munus delecti fuerint viri vel pietate ac doctrina, vel natalibus illustres. Primus autem hacce appellatione donatus ligitur
Reliorumad Hesdinum in Atrebatibus familia oriundus, cujus Elogium descripsit præ cæteris Joannes Launoius in Historia Navarræ Collegii, sub ann. 1488. Post hunc
Magnus Franciæ Eleemosynariusoccurrit in Tabulis Typhlocomei Parisiensis ann. 1500. Deinde
de Pompadouret Isabellæ
de Combortfilius, sub Carolo VIII. et Ludov. XII.
de Boissiann. 1516.
de Meudon, sub Henrico II.
du Perron, Senonensis Archiepiscopus, sub Henrico IV. et Ludovico XIII. Obiit ann. 1618.
Magniporro
Eleemosynariiapud Reges nostros quanta hodie sit dignitas et prærogativa, accipe ex laudato Petro Gallandio in Vita Petri Castellani, Matisconensis Episcopi :
Est enim is honoris gradus omnium Ecclesiasticorum in Gallia facile princeps ; quo qui donatus est, Regi e somno excitato inter primos salutatores adesse solet, et de eo cognoscere, quo in loco et tempore rem sacram peragi velit : Aulæ totius Regiæ unicus Episcopus est : quocunque in loco per totum regnum Rex versetur, ab eo Sacramenta petere solet : Sacello regis ordinando, Cantoribus ejusdem et Sacerdotibus omnibus Aulam sequentibus præest : dispensatio Regiæ in pauperes beneficentiæ et pauperum omnium curatio ejus unius propria est : ad ejus etiam curam pertinet per universum regnum iis omnibus pauperum peregrinorum domiciliis, quæ tum Ptochodochia, tum Xenodochia appellant, atque etiam iis, quæ lepra infectis olim a Regibus attributa sunt, administratores idoneos præficere, præposteros et mutilos loco movere. Quæ si etiam ab aliis quam Regibus condita primum, in eundem finem et censu dotata sunt, et præter Conditorum et Institutorum mentem, contraque æquum et bonum quid in iis geratur, ejusdem est omnem animadversionem ad se revocare, numerum leprosorum, aut aliorum miserorum explere, ad referendas rationes omne Procuratorum, et administratorum genus cogere, corrupte, infideliter, aut socorditer in suo munere versatos exigere, aliosque in eorum locum subrogare : omnia quoque Sacerdotia, quæ regiæ potestatis sunt, quæ plurima sunt, præter Episcopatus et Abbatias donare et conferre. Ad ejusquoque officium pertinet primo quoque Regis in oppida ingressu maleficos carceribus inclusos regia venia eis concessa laxare, et liberos impune emittere.
Quotidianis diebus quinquagenos Eleemosynarios habere solitus erat, quos in Apostolici nominis honorem dape et potu satiabat.
Nobilis quædam matrona... quemdam claudum Eleemosynarium præcepit comitari secum.Vide Eleemosynaria 4.
Hæc autem omnia... eo tenore ecclesiæ tradidimus, ut per singulos annos, infra quadragesimales dies, pascant fratres ecclesiæ Eleemosynarium unum in elemosina Karoli, pro salute et remedio animæ meæ, etc.
Dedit etiam idem Præsul prædictis Canonicis alodum quemdam sibi ad Antidio consanguineo suo eo tenore dimissum in eodem pago Nivernensi et in vilta Pusco situm, clausum videlicet, sibi cohærentem, cum terra, et prato, et silva, et quidquid illi olim Antidius dimisit, et ipse postea ab Eleemosynariis suis comparavit, ipsis Canonicis possidendum perpetuo dimisit.In eodem Tabulario Chart. 40. hæc lego :
Hieronymus, Isembardus, Guido Eleemosynarii, et Cumenus dant mansum unum cum vinea,.. regnante Rodulfo Rege.
Eleemosynarii 3.
Dedit unum vavassorem cum 12. acris terræ... dedit quoque omnes Eleemosynarios de Coudello, qui habitant juxta silvam, et omnem terram, quæ est habilis ad arandum, etc.Alia ann. 1143. in Conciliis Normannicis pag. 146 :
Quinetiam ea, quæ Galerannus Comes Mellenti vobis concessit, videlicet unum Eleemosynarium apud Villevillam, et decimam de Extaldis, etc.
Eleemosynadictum, colunt, homines alicujus ecclesiæ servitio adscripti. Arest. scacar. S. Mich. ann. 1282. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 41. v°. col. 1 :
De habendo consilium qualiter debeat procedi contra homines Elemosinarios, asserentes se esse liberos et exemptos ab omni justitia seculari, de qua libertate usi fuerint usque nunc, sicut dicunt ; licet domini, a quoNeque alii esse videntur(sic) fuerint dati dicti Elemosinarii et concessi, talem justitiam non haberent, quod possent facere elemosinas modo prædicto. Habito consilio, concordatum fuit, quod dicti homines non possint habere nisi talem franchisiam, qualem possent concedere domini, a quo elemosinati.
Eleemosynariiex Tabul. eccl. S. Cyrici Nivern. in
Eleemosynarii 5.Vide Eleemosyna Pura et Eleemosyna 5.