About
Menu

excubitare

EXCUBITARE
,
Excubitum
. Gloss. Gr. Lat. : Παρακοιμῶμαι, Excubito. : Ὲκκοίτησίς, Excubitum. Excubitare igitur dicitur qui e strato exsurgit, sed proprie qui ad alterius salutem vigilat. Gloss. Gr. Lat. : Παννυχίς, hoc Excubitum, pervigilium. Παρακοίμησις, Excubitum. Alibi : Ἀγρυπνία, lucubratio, Excubitum, pervigilium. Hinc facere Excubitum, est vigilare. Vegetius lib. 3. cap. 8. et Modestus de Vocabul. rei militaris : De singulis centuriis quaterni equites et quaterni pedites Excubitum nocte faciunt. Rufus in Legibus militaribus : Καταλιπών τὰς περιαγρυπνίας καὶ ἐξκούβιτα.
Excubitus
, Eadem notione. Jul. Firmicus lib. 3. cap. 14 : Faciet Scutarios, vel Imperatorum Protectores, vel qui proprio Excubitu salutem Principibus servent. Sic vero potissimum appellabantur universim cohortes custodiæ Palatinæ addictæ. Constantinopolitanum enim Palatium ob Imperatoris salutem multorum præsidiis militum custodiebatur, ait Luitprandus lib. 1. cap. 4. et lib. 5. cap. 9. Corippus lib. 3. Ingens Excubitus divina palatia servans. Idem lib. 1.   ... Clypeis pia terga tegebat Ingens Excubitus. Anastasius in Hist. Eccl. : Populus Scholariorum et Excubituum. Idem in Histor. exilii S. Martini PP. : Fecit eum inclausum sub multa custodia, præcipiens Excubiti custodibus, ut nullus penitus sciret civitatis, quia est in eodem Excubitu. Agnelli liber Pontif. apud Murator. tom. 2. pag. 178. col. 1 : Fregerunt januam ipsius Excubiti calce percussi, et extraxerunt eum foras. Τῶν ἐξκουβίτων τάγμα, cohors excubitorum, apud Annam in Alexiade lib. 4. et Constantinum de Them. pag. 36.

Saved

Recent