excrucio
excrucio, to torment, torture, rack, plague
- I Physically: perii! excruciabit me herus, Plaut. Mil. 3, 2, 45 (857): servos fame vinculisque, Caes. B. G. 7, 19, 9; cf.: (uxores) igni atque omnibus tormentis excruciatae, id. ib. 6, 19, 3: aliquem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necare, Cic. de Imp. Pomp. 5, 11; cf. also: hominem ingenuum fumo excruciatum semivivum reliquit, Cic. Verr. 2, 1, 17, § 45: excruciatus inopiā, Plaut. Bacch. 3, 4, 24 (523): ipsos crudeliter excruciatos interficit, Caes. B. G. 7, 38, 9: frigus nudos excruciabat, Lucr. 5, 1426 et saep.—Comic. Ep. Hunc tibi dedo diem. St. Meam culpam habeto, nisi probe excruciavero, qs. thoroughly torture it, i.e. use it up, make the most of it, Plaut. Stich. 3, 1, 32 (433).—
- B Transf., to force out by torturing, to extort: re excruciatā, Tert. ad Uxor. 2, 5 fin. —
- II Mentally, to afflict, distress, harass, vex, torment: conficior maerore, mea Terentia; nec meae me miseriae magis excruciant quam tuae, Cic. Fam. 14, 3, 1; cf.: non loquor plura, ne te quoque excruciem, id. Att. 10, 18, 3: haec sunt, quae me excruciant, Plaut. Trin. 2, 2, 9 (284).—In imprecations: di deaeque te excrucient, Plaut. Pers. 5, 2, 50 (826): temeritas et libido et ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant, Cic. Fin. 1, 16, 50: se, Plaut. Curc. 1, 3, 14 (171): quid illam miseram animi excrucias? id. Mil. 4, 2, 76 (1066); cf.: se animi, id. Rud. 2, 3, 68 (398): tum Antipho me excruciat animi, Ter. Phorm. 188; v. also in the foll.—In the pass.: excrucior, Plaut. Cist. 1, 1, 61 (61); id. Trin. 1, 2, 66 (104): id ego excrucior, id. Ep. 2, 2, 8 (188); cf.: hoc sese excruciat animi, Quia, etc., id. Rud. 2, 3, 57 (387).
- 1. folteren, martelen [legatum igni; alqm vinculis ac verberibus];
- 2. (metaf.) kwellen, pijnigen.
- to torment, torture, rack, plague: servos fame, Cs.: vinculis excruciatum necare: ipsos crudeliter, Cs.—Fig., to distress, afflict, harass, trouble, vex, torment: meae me miseriae excruciant: honore Mari excruciatus, S.: me excruciat animi, T.: excrucior, am in torment, Ct.
-
…quibus interdum videmur praestare etiam rem publicam debuisse. quorum quidem alter non tam quia maiore pietate est me mirabiliter excruciat, alter o rem miseram nihil enim mihi accidit in omni vita acerbius indulgentia videlicet nostra depravatus eo progressus est…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…rerum defuturum, quas natura non depravata desiderat. Et quem ad modum temeritas et libido et ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque sunt, sic inprobitas si cuius in mente consedit, hoc ipso, quod adest ,…
M. Tullius Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum
-
…furorem ex iis epistulis quas ad te misi perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio ; me quidem excruciant et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto. de Africanis rebus longe alia nobis…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…quid nobis futurum sit vides. dices, quid illis, si victi erunt honestior est plaga. haec me excruciant. Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres. quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis ,…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…re, non teste moveamur. sunt enim levia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando. non oportet…
M. Tullius Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum
-
…voluptate, totumque hoc leve est, qualecumque est ; fit enim ad punctum temporis. Illud angit vel potius excruciat, discessus ab omnibus is quae sunt bona in vita. vide ne a malis dici verius possit. quid…
M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes
-
…quid cum virginis fidem implorat fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam hanc vim, quae me excruciat, caeruleae incinctae angui incedunt, circumstant cum ardentibus taedis, num dubitas quin sibi haec videre videatur itemque cetera…
M. Tullius Cicero, Lucullus
-
…interficiamus. Ostendit cives Romanos, qui eius praesidi fiducia una erant magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit. nuntios tota civitate Aeduorum dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum permovet ; hortatur ut simili…
Julius Caesar, Gallic War
-
…suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa ; omniaque quae vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt…
Julius Caesar, Gallic War