extraneum
Dicebat insuper quod Esset Extraneum quod capitaneus terræ de Nigella, quæ sic est nobilis, fieret, etc.Acta S. Domin. tom. 1. Aug. pag. 607. col. 2 :
Unum tamen de solicita hujus horti custodia, quod, quanto Extranius, tanto carius enarrabo.
Qui seipsum de subnotatis locis, si in eis aliquid proprietatis haberet, vel habere deberet, fecit Extraneum adversus me, quatenus ego legitimam in eis haberem potestatem in meam eleemosynam tradendi, etc.Vita S. Sifredi Episcopi Carpentoracensis, apud Vincent. Baralem pag. 133 :
Actibus sæculi se Extraneum faciens, nunquam in foro, nunquam in vico, nisi animarum lucris videbatur.