fagolidori
Si autem amici mei et hunc subsannaverint, dicite eis quod nemo eos compellat ut scribant. Sed vereor ne illud eis eveniat quod Græce significantius dicitur, ut vocenturvel ut alii legunt,φαγολοίδοροι , quod est, manducantes sannas,
senecias. Quibus intelliguntur homines impendio maledici, qui conviciando alantur ac saginentur. Verum mendosa est, ut conjiciunt prudentiores, Hieronymi lectio. Ac primum quidem hæc verba,
Quod est, manducantes sannas, vel
senecias, a quodam sciolo, qui interpretari voluerit vocem a se minime intellectam, addita fuisse verisimillimum est. Quod vero spectat vocem ipsam
Seneciæexplicationes vide suo loco.