fahnelen
Feudis Principum exceptis, et illis, quæ Vanlehen vulgariter appellantur, quorum investituram et collationem soli Imperatori, vel Regi Romanorum specialiter reservamus.Charta Witzlai Principis Rugianorum ann. 1322. apud Pontanum lib. 7. Rerum Danicar. pag. 432 :
Quibus de dictis terris homagium fecimus jure feudali, quod Fanælen nuncupatur.Chronicon Laurishamense pag. 32 :
Septem principalia beneficia, quæ vulgo appellantur Vollehen, morte septem nobilissimorum Ecclesiæ fidelium in unam personam Godefridi in brevi devoluta sunt.Ubi Freherus emendandum aut intelligendum
Fanlehen, recte existimat.
Fahnlen, Fanenlenscribit Spelmannus quem consule, si vacat.