About
Menu

faisancia

FAISANCIA
, Faisance, in Consuetud. Norman. cap. 93. Operarum præbitio, opus tributarium ad quod tenetur cliens erga dominum. Codex Legum Norman. apud Ludewig. tom. 7. pag. 225 : Dum eis remaneat de feodo, per quod omnia jura et Faisancie, jurisdictiones et dignitates feodi perfici dominis plenarie valeant et persolvi. Et pag. 226 : Potest autem antenatus in postnatos justitiam exercere pro redditibus et Faisanciis ad dominos feodi pertinentibus, pro aliis autem actionibus nequaquam. Vide infra Fesancia.

Saved

Recent