faida
Inimicitia, in Lege Longob. lib. 1. tit. 7. § 15. lib. 2. tit. 14. § 10.
Vindicta parentum, quod Faidam dicimus, apud Reginonem lib. 2. de Ecclesiast. discipl. cap. 5. et Burchardum lib. 1. cap. 94. Gloss. :
Faidam vocabant Franci simultatem apertam, qua unus aliquis uni vel pluribus bellum denuntiat. Ab hac Gallicani scribæ Faidosum appellant, qui Faidam exercet. Germanis notum nimis vocabulum est.Præsertim vero definitur, gravis et aperta inimicitia ob cædem aliquam suscepta. Neque tamen omnis simultas fuit
Faidased capitalis illa, quæ apud Germanos et Septentrionales populos obtinuit, penes quos privatæ inimicitiæ per totam cognationem diffundebantur : adeo ut si ex ea quis interfectus fuisset, cædis pœna a tota cognatione exigeretur, ac in eam pro libito vindicaretur. Synodus Ticinensis ann. 855. in Appendice cap. 3 :
Si inter hæc forte eundem latronem occidi contigerit, nulla is, qui eum occidit damnatione mulctetur, neque ullas inimicitias a parentibus, aut ullam persecutionem ab ullo ejus amico vel propinquo sustineat.A Saxonico
Fehde, et
Feide, i. hostis, inimicus, vocem deducunt Lambardus, Spelmannus, Somnerus et alii : Sibrandus a Sicama, a
Veed, capitalis inimicitia. Vide Dissertationem nostram ad Joinvillam de Privatis bellis, et Gregorium VII. PP. lib. 2. Epist. 5. Apud Olaum Wormium in Lexico Runico,
Faatt, exponitur
privata simultas.
Pro homicidio et incendio, unde Feida exire potest.
Frauda, quod
freda, freduminterpretatur.
Pro Feida vero nostra,... familia vapuletur.
Fagidis enim quicumque eundo et redeundo commotionem fecerit, vitæ incurrat periculum.
Pacare ; per sacramentum pacificare, in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 34. lib. 2. tit. 7. § 2.
inimicitias denuntiaredixit Seneca Epist. 77.
Indicere simultatem, Suetonius in Nerone cap. 25.
inimicitias indicere, Sidonius lib. 7. Epist. 9.
Dominus compositionem persolvat vel Faidam portet. Ita etiam in Leg. Edmund. cap. 1. princip. :
Ipse sibi portat homicidii faidiam.
Componere, cessante Faida, id est, inimicitia, in Lege Longob. lib. 1. tit. 7. § 1. tit. 9. § 4.
Ut Faida, quod est inimicitia, post compositionem acceptam postponatur, et amplius non requiratur, nec dolus teneatur.
Si Romanus homo mulierem Langobardam tulerit, et mundium ex ea fecerit, et post ejus decessum ad alium maritum ambulaverit sine voluntate hæredum prioris mariti, Faida et anagrip non requiratur, quia postquam marito Romano se copulaverit, et ipse ex ea mundium fecerit, Romana effecta est, et filii qui de eo matrimonio nascuntur, secundum legem patris Romani sint, et ideo Faidam et anagrip minime Componere debet qui eam postea tulit, sicut nec de alia Romana.
id est, inimicitiam pacificare, in Lege Longob. lib. 2. tit. 14. § 10.
Ibidem fr. 3. vers. 234 :Et propter Faidas sibi multas undique nactas A patria dulci quod debuit exiliari.
Et Faidas in te non cessabas cumulare Donec e patria fugiens petis extera regna.
Si quis post hæc hominem occidat, ipse sibi portat homicidii Faidam.Et mox :
Si quis propter Faidiam, vel causam aliquam, de parentela se vellet tollere, etc.Edictum S. Ludovici
Mandantes tibi præcipimus, quatenus de omnibus guerris et Faidiis tuæ Balliviæ ex parte nostra capias, et dari facias rectas treugas, etc.
Dominus status sui juxta modum culpæ inter fredum et Faidum compensabitur.
Faidisseu bellis privatis Dissertationem integram instituimus ad Joinvillam, quæ est 29. Adde præterea, quæ collegit Michael
del Molinoin Repertorio Foror. Aragon. in verbis
Diffidamentum, Batalla, Capitaneus, Fractor pacis, Guerra, etc. Honoratum Bonnorium Salonensem in Arbore certaminum 4. parte cap. 15. 16. 17. 22. 67. 68. 70. 71. Foros Aragon. fol. 181. v. 182. etc.