firmancia
Plege ou Fermance, in Consuetudine Solensi tit. 32. art. 4. in Foris Beneharn. Rubr.
de Fermenças.
Hanc præfatarum rerum donationem inconvulsam fecerunt... et Firmantias dederunt Bertrandum Bollaroth et Pontium Bertrandi et Petrum Bertrandi fratrem ejus, ut Monasterio in pace tenere faciant.Statuta Massil. lib. 5. cap. 31 :
Quod rector Massiliæ non recipiat pro juratore, vel pro Firmantia, vel pro redditore pignorum, pro aliquo, aliquem Officialem communis Massiliæ.
Item fuit actum ut supra quod dicti homines teneantur facereFirmanciam pro ipso domino Arnaudo et suis successoribus, quandocumque fuerint requisiti ; et ipsedominus Arnaudus et sui successores debeant et teneantur illos servare indemnes omnino a fidejussione, quam pro eis fecerint.
Firmantias et justitias Episcopo..... adjudicaverunt.Hugo Flaviniac. in Chr. pag. 244 :
Salvam Firmantiam ei obtuli 4. mill. solidorum.Tabulæ nuptiales Bernardi Comitis Convenarum et Mariæ Montispessulanæ mens. Decemb. ann. 1197 :
De his omnibus et singulis supra dictis ex parte Comitis Convenarum est Firmancia et debitor per sacramentum corporaliter præstitum R. Comes Tolosæ, etc.Infra :
Sunt de omnibus supradictis Firmanciæ et debitores quisque in solidum G. de Balcio, etc.Concilium Tolosan. ann. 1228. cap. 8 :
Si movens guerram, vel pacis violator ad mandatum redire noluerit ; Firmancia vel sacramentum solum non recipiatur ab eo, sed pignora vel obsides, vel persona propria in bona custodia teneatur.Adde Concilium Monspeliense ann. 1214. cap. 39. ex Edit. Garielli, (nam nuperus Editor Conciliorum ignoravit vim vocis, quam asterisco notavit) et Tolosanum ann. 1229. cap. 31. 38. et eumdem Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 176.
Item consuetudo est ibidem quod in quocumque casu præstatur fidejussio de stando juri, quod cives civitatis ipsius dent unum fidejussorem, vel duos, de iis qui degunt vel habitant civitatem predictam. Firmabunt autem in manu domini sub cujus jurisdictione degunt, et predicta Firmantia seu fidejussio, cum prestanda fuerit, præstetur et exigatur, etc.Statuta Raimundi Arelat. Archiep. tom. 1. Gall. Christ. inter Instr. pag. 98. col. 2 :
Cognitionem vero Firmantiæ ad præsens in nobis retinemus. Cum autem con....Statutum pro Officiis feudalibus Abb. S. Barnardi de Romanis tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 142. col. 1 :(leg. Consul miles) de alio milite vel quolibet de populo Firmantiam acceperit, pro se et pro aliis Consulibus accipiat.
In placitis vero causarum totius terræ Abbatis debet accipere Firmantias et audire, et de expensis quæ de eisdem causis levantur, habet tertiam partem, dominus vero per omnia duas partes.
Firma 2.Convivium, cœna. Charta ann. 1182. ex majori Chartul. S. Victoris Massil. :
Debent insuper facere Firmantiam et stagium Abbati et Priori Majori.
firmanciasdederant, et causa exciderant, vel quævis prestationes, Charta W. D. Montispessulani ann. 1103 :
Dono tibi..... totam Vicariam totius Montispessulani.... scilicet omnes Firmantias, et omnia districta omnium hominum.... habitantium in Montepess.Infra :
Nec homo, nec femina pro eo Firmantium accipiet, quod ad vicarium pertinet.Charta Ademari de Muroveteri ann. 1191 :
Scilicet castrum de Omelacio cum omni dominio ejus, et dominatione et districtione, et hominiis, et satisdationibus, et Firmanciis, et justitiis,.... quartis, usaticis,..... garricis, cascivis, devesis, mansis, mansuris, etc.
Firmiter inhibentes, quod nec ego, nec aliquis successorum nostrorum, vel bajulus noster... aliquas Firmancias accipere vel aliquas justitias possit vel debeat exigere, vel exercere.Sententia lata per Archidiac. Ebredun. et Episc. Vapicens. ann. 1233. ex parvo Chartul. S. Victoris Massil. fol. 133 :
Et quod relinquat omnes justitias et Firmancias in omnibus casibus, exceptis tribus, adulterio, homicidio ac capitali bello.
Imo si quisIn altero exemplari legitur(quid) in contrarium actum fuerit, ad statum pristinum reducant et reduci faciant indilate, ordinationibus, Firmantiis, mandatis factis vel faciendis, allegationibus, oppositionibus, etc.
Financiis, non ita male.
de Mazaugues:
Requisitus qualiter scit quod esset bajulus, dixit quod vidit quod dominus Barallus fecit ipsum bajulum, et recipiebat fructus et obventiones et Firmancias pro domino Barallo.Vide supra Firma 5.