About
Menu

formalia

FORMALIA
, quæ in Formis, seu sacris τύποις ut plurimum scribebantur, cujusmodi sunt : Nostra Serenitas, Pietas, Mansuetudo, etc. de quibus Julianus Constit. 113. § 420. Scholia ad eumdem Julianum cap. 63 : Auditorium sacrum dicebatur, ubi Formalibus verbis allegabantur.
FORMALIA
, Exempla quæ in alicujus rei argumentum proferuntur. Mulleri Introductio in Hist. Canon. Sand-Hippolit. apud R. Duellium lib. 1. Miscell. pag. 288 : Sed idem Velserus monumentis Tegernseensibus deferre videtur, quum Formalia, quod aiunt, repetit in hunc sensum : Erant in partibus Noricorum duo fratres Albertus et Okorius ex patre Burgundi et matre Bavari, etc.

Saved

Recent