formatae
Canonibuset Conciliorum Statutis inductæ fuerint. Ita
Formata, nomen genericum est, et convenit omnibus fere Epistolis Ecclesiasticis, maxime vero
Commendatitiis, Pacificis, Dimissoriis, Communicatoriis, et aliis hujusmodi, quas ad hoc invenere sancti Patres Concilii Nicæni, ut auctor est Atticus Patr. CP.
ne aliqua fraus falsitatis temere præsumeretur. Formatas enim dabant Episcopi Clericis in alias diœceses profecturis, seu
commendationis, seu
dimissionis, seu
communionisgratia, uti de singulis, suis locis docemus. Unde in veteri Scheda de Officio et Ordinatione Episcoporum, edita a Steph. Baluzio, ad eos pertinere dicitur
earum conscriptio epistolarum, quæ Formatæ dicuntur.
Formales epistolasdixit Suetonius in Domitiano cap. 13. quod haberent talem formam, qualem publica instrumenta et edicta habere solent. Non desunt præterea, qui
formis, seu litteris, quæ in earum fine apponuntur : nam
formas litterarumdixit Quintilianus lib. 1. cap. 1. Sirmondus denique ad Goffridum Vindocin. et ad Sidonium probabili conjectura existimat,
Formatam Epistolam, sigillataminterpretantur : quibus consentiunt Glossæ MSS. ad Canones Conciliorum in Bibl. Regia ad Concil. Carthaginense cap. 23 :
Formam scriptam, vel sigillatam,
ChauvelinRegior. sigillorum Custodis :
Formata littera, id est, formata aut sigillata ab Episcopo.
Formatam,
Sigillare. Sigillum autem appositum Formatis testantur Concilium II. Cabilonense can. 41. et Ratbodus Trevirensis in Formata sua apud Ivonem. Est porro
formahoc loco idem quod
imago, typus, quod in Episcopi, a quo exarabantur et dabantur
formatæ, sigillis,
formaseu imagine scribentis ac sigillo est munita : quemadmodum dici videtur
Lex formatain leg. 4. Cod. Th. de Privileg. eor. qui in sacro Pal. mil. (6,35.) lex sacro Principis typo vel sigillo munita, quæ Græcis istius ævi
Sigillumposterior ætas epistolam sigillo munitam dixit, ut infra docemus. Vide Cujac. ad leg. 62. de Verbor. oblig.
Formatarummeminerunt passim Scriptores, Sozomen. lib. 7. cap. 17. Atticus Patr. sub finem Concilii Calchedon. Silvester PP. apud Joan. a Bosco Vienna pag. 27. Alexander I. PP. Epist. 3. Vigilius PP. Ep. 10. ad Aurelian. Episc. Arelat. Concil. Milevit. can. 2. African. can. 40. 73. Carthaginense III. can. 28. Parisiense VI. lib. 1. can. 34. Synodus Romana ann. 826. cap. 25. Concilium Meldense ann. 845. cap. 50. Ravennense ann. 997. can. 3. Rotomagense ann. 1074. can. 3. Beneventanum ann. 1091. can. 3. Ferrandus Diac. cap. 46. 111. 127. 212. Addit. 4. Ludov. Pii ad Capit. Caroli M. can. 98. Optatus lib. 2. S. Augustin. Epist. 163. Capitula Guilleberti Episcopi de Interdictis cap. 1. Ratherius Veron. in Synodica ad Presbyt. pag. 263. Regino in simili Synodica cap. 79. Lanfrancus Epist. 24. Decreta Calomanni Reg. Hungar. lib. 2. cap. 21. Sugerius in Ludovico VI. pag. 312. etc.
Formata, Ivonem Decreti part. 6. col. 433. 434. 435. Burchard. lib. 2. cap. 227. Gratianum distinct. 73. cap. 1. Souchetum ad Epist. Ivon. 4. Carolum Labbeum ad Synopsin Basilicon pag. 196. Ferrarium lib. 1. cap. 5. pag. 29. Bignonium in Formul. veterib. cap. 12. pag. 219. 1. Edit. Ughellum tom. 5. Ital. Sacr. pag. 1288. Steph. Baluzium post Capitularia Regum Franc. et in Nova Collect. Formul. cap. 39. 40. 41. 43. Philippum Priorium in Dissert. de Literis canonicis,
Litteræ formatæ, Regio vel publico sillo sigillatæ, in Consuetud. Andegav. art. 471. 472. quarum vi juridica decreta executioni mandantur. Statutum pro Monetariis ann. 1354. in Regesto Cameræ Comput. Paris. sign. 123. fol. 98. v° :
Item que nul ouvrier ou monnoier ne tienne concubine, et s'il la tient, que l'en lui face Formée, et se aprés qu'il auroit formé, il renchoit, qu'il paie pour chascune foisqu'il fourniroit, on rencheroit, un marc d'argent, et soit tenu pour infame.