foruformes
Ad mensam Philosophiæ sitientes currite Et saporis tripartiti septem rivos bibite Uno fonte procedentes non eodem tramite. ............ Avis septem Foruformes Athenis materiam Nacte hoc liquore totam irrigarunt Greciam, Que redundans infinita fluxit in Esperiam ; Non tamen sine ductore vel tuto remigio Quia navem gubernantes Maro atque Cicero, Centum nautas adsciverunt quisque suo studio.
Foruformesvidetur esse vox ibrida formata ab augmentativa præpositione for vel fore Saxonica : quæ, inquit Somnerus, exponitur plerumque per præpositiones, Per, Præ, Dis, Ultra, Pro, Ante, etc. atque etiam per superlativum. Hinc Saxonice fore-mærest, Strenuissimus. Hoc modo
Foruformesdicerentur quasi Forma præcellentes, Formosissimæ. Quæ sint istæ
Septem aves(hic enim
Avispro
Aveis) ignoro, nisi forsan figurate per eas septem Græciæ Sapientes intelligantur, per quos tota irrigata Græcia, redundans infinita fluxerit in Hesperiam, id est, Italiam.