About

Menu

franchire

FRANCHIRE
, Ingenuum, Francum facere ex servo, manumittere, Gallis Affranchir. Gloss. Lat. Gall. : Manumittere, Franchir. Charta ann. 1185. apud Guichenonum in Probat. Histor. Bressens. pag. 5 : Franchio, manu et ore manumitto a consuetudine Legis Salicæ Joannem Pithion de Vico hominem meum, et suos legitime natos, et ad sanum intellectum reduco, ita ut suæ filiæ possint sibi succedere : dictumque Joannem et suos natos constituo homines meos francos et liberos ab omni usagio bono vel malo Legis Salicæ, et pro hac manumissione et franchesia habui et recepi 18. libras Viennensium bonorum, etc. Adde Consuetudines et Libertates Baugiaci apud eumdem pag. 63. Charta Theobaldi Comitis Campaniæ 1222. in Tabul. Campan. : Not. quod ego Joannem de Meldis Monetarium et Margaretam uxorem ejus, Franchivi et liberos esse concessi ad vitam eorum, ita quod singulis annis reddent 50. sol. in nundinis Maii. Per hoc autem volo et concedo, ipsos esse liberos et immunes et quitos, quamdiu vixerint, ab omni tallia, tolta et demanda, et custodia villæ, turris et gabiolæ, etc. Charta Libert. Bellomont. ex Coaslin. Cod. MS : Manumisimus, Franchiavimus... omnes et singulos. Francomatos, captivos libertate donatos appellabant nostri in Regno Hierosolymitano. Assisiæ Hierol. MSS. 2. part. cap. 31 : Et de ceaus, qui s'avouent pour Frangomates, ou Esclafs franchis, ils doivent porter lettres scellées dou Visconte, ou dou Bailli de la contrée, en quoi ils sont, coment ils sont frans, à ce que l'on ne les puisse arrester.
FRANCHIRE
, est etiam immunitatem a præstationibus et operis concedere. Charta Guidonis Vicecomitis Thoarcensis ann. 1240. ex Tabul. S. Hilarii M. Pictavens. : Nos Guido Vicec. Thoarc. notificamus universis, quod nos homines B. Hilarii de la Coinderie, et hæredes ipsorum, et tenementa et arbergamenta ipsorum, spectantia ad Ecclesiam memoratam exemimus, et Franchivimus in perpetuum ab omnibus excubiis Castri Thoarcii, et ab omni talliata, propter talleiam terrarum nobis debitam de jure in nativitate B. Joan. Bapt. item ab auxilio et quæsta Baillivorum Thoarcii, et a panagio ipsos similiter duximus Franchiendos, etc. Charta privilegiorum Marliaci ann. 1308 : Nos Humbertus Dominus... de Villars, confitemur quod antecessores nostri Franchiaverunt villam de Marliaco. Litteræ Philippi VI. Franc. Reg. ann. 1328. tom. 2. Ordinat. pag. 20 : Et se il avenoit que nous Enfranchissiens aucuns de ladite ayde, nous voullons que ladite franchise tiengne leu a noz dites bonnes gens de Paris. Vide Littletonem sect. 204.
Franchir vero, Desponsare seu fidem de contrahendo matrimonio dare sonat, in Lit. remiss. ann. 1391. ex Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 181 : Le traittié du mariage du cousin prochain de Jehannin le Begue et d'une femme de la ville de Hangest étant fait, ledit Jehannin fu prié qu'il lui pleust admener ladite femme à l'église pour la plevir et Franchir, ainsi qu'il est accoustumé à faire au lieu..... Apres les plevines ou affiances faites, etc. Ubi fortassis legendum Fianchir. Vide supra Fiancialia. At Franchir une rente, est pensione annua se liberare, eam redimere. Lit. remiss. ann. 1476. in Reg. 195. ch. 1672 : Michault Potier s'obliga... en trente huit solz Tournois par an de rente à héritage, à condition d'icelle rente povoir Franchir, touteffois qu'il plairoit audit Potier, ses hoirs, etc. Icellui Potier offry au suppliant les deniers dudit franchissement, etc.

Saved

Recent