Francia
ultra mare navigans, ad Orientalem ~iam perrexit et per unum annum in loco qui dicitur Gendi mansit [] AS Chr. :on Fronclond to Gend
suas naves per flumen quod dicitur Mese ‥ in ~iam pertraxit
exercitus Occidentali ~ia derelicta, Orientalem adiit
archiepiscopus morbo graviter tactus in ~ia in lectum decidit
Gallia, que et ~ia a candore populi sit dicta [cf. ]Isid. Etym. XIV 4. 25
nunc ad sedem ‥ mittebamur Romanam, nunc ad curiam ~ie
si me mori contigerit in viagio domini nostri regis ‥ in regno suo ~ie
Francĭa, æ, f. , pays des Francs : Aus. Idyll. 8, 29.
Quid loquar rursus intimas Franciæ nationes non jam ab his locis, quæ olim Romani invaserant, sed a propriis ex origine suis sedibus, atque ab ultimis Barbariæ litoribus avulsas, ut in desertis Galliæ regionibus collocatæ, etiam pacem Romani imperii cultu juvarent, et arma dilectu ?Infra :
Affecisti pœna temeritatis Reges ipsos Franciæ, qui per absentiam patris tui pacem violaverant.
Francorum, non autem regionum, quibus imperabant, Reges inscriberent, uti observatum ab Ottone Frising. lib. 6. cap. 17. et Sirmondo ad Capit. Caroli C. tit. 1.
Gentes Germanorum sive Francorum.Et S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis :
Inter Saxones quippe et Alemannos gens ejus non tam lata quam valida, apud Historicos Germania, nunc vero Francia vocatur.
Francorumnomine donarint. Monachus Sangall. lib. 1. de Carolo M. cap. 11 :
In illo tempore propter excellentiam Caroli, Galli et Aquitani, Edui et Hispani, Alamanni et Bajoarii, non parum insignitos se gloriabantur, si vel nomine Francorum servorum censeri mererentur.Georg. Monachus S. Sabæ apud Eulogium lib. 2. Memorial. cap. 10 :
Cœpi cogitationibus variis æstuare, ut aut proprium solum reviserem, aut regna Christianorum, id est, Franciam peterem.Luithprandus in Legat. :
Residentibus nobis ad mensam,...... ex Francis, quo nomine tam Latinos, quam Teutones comprehendit, ludum habuit.Id potissimum observatum a Guiberto in Hist. Hieros. lib. 2. cap. 1. Conrado Usperg. in Henrico IV. Vincentio Belvacensi lib. 30. cap. 87. lib. 31. cap. 146. Abulfeda pag. 4. Josepho Barbaro in Itinerario in Persiam pag. 465. Belono lib. 2. Observ. cap. 8. 85. Damiano a Goes tom. 2. Hist. Hisp. Gabriele Sionita ad Geograph. Nub. Clim. 4. part. 1. Abrahamo
Francorum Regionemvocat Hieronymus in Chron. ann. 377.
Franciamsupradictus Constantini M. Nummus. Ita porro appellatur ab eodem Hieronymo in Vita Hilarionis, et a Monacho Sangallensi lib. 1. cap. 25. et lib. 2. cap. 16.
Francia Antiquausquam appellata est. Cangio præivit Erasmus ad Epistolam S. Hieron. 51. qua in re et ipse quoque falsus est. Monet iterum Schilterus Franconiam non Germaniam ipsam esse, sed partem Franciæ Orientalis transrhenanæ, cujus fines indicat Chron. magn. Belg. :
Franconia pars Alemanniæ intra Rhenum et Danubium in qua Bamberg.Interdum
Francianude dicitur. Eckeardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 1 :
Nondum Suevia in Ducatum erat redacta, sed fisco regio peculiariter parebat, sicut hodie et Francia. Procurabant ambas Cameræ, quos sic vocabant nuncii : Franciam ad Alpes tum Werinhere.
Regnum Francorumpro
Germanorum, in chart. Wernher. Argentin. Episc. ann. 1004. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 147 :
Pro statu regni Francorum et domini mei Heinrici dilectione, etc.Ita
Reges Francorum, i. e. Germanorum, in chart. ann. 959. ibid. pag. 113.
Quos vulgi opinio negotiatorum cohortibus interesse nuper ab ulterioris Franciæ gremio ibidem descendentibus jactitabat. Deinde urbi appropinquans negotiantes quidem reperi, peregrinos autem meos eorum relatione apud Moguntiam nobilissimam Bajoariæ civitatem exulasse cognovi. Et verum fuisse hoc negotiatorum nuncium regredientibus...... ab Interiori Francia fratribus nostris didicimus.
Hic divisio acta inter Theutones Francos, et Latinos Francos.
Successit ei in regno filius ejus Clodoveus in Neustria, id est, Nova Francia, per annos 17. vivente adhuc Sigeberto in Austria.In veteri Notitia præfixa tom. 1. Hist. Franc. :
Senonensium Archiepiscopus, Franciæ Novæ Archiepiscopus nominatur.Vetus Notitia apud Dominicum :
Civitas Parisius, civitas Aurelianis, ubi deficit Nova Francia.
Anno vero regni Domini et gloriosissimiRegis Francorum Occidentalium Caroli 29. redintegrante 24........ anno quoque regni Domini et magnificentissimi Regis Francorum Orientalium Henrici 3.
Pipinus Orientalium Francorum, quos illi propria lingua Osterlandos vocant, suscepit principatum.Ubi
Osterlandidem valet ac
Austrasia, seu
Austria, de qua voce supra egimus. Unde passim legere est, Reges et Imperatores Germanicos sese subinde
Francorum Regesaut
Imperatoresinscripsisse, licet non essent de stirpe Regum Francicorum orti. Vide Ditmarum lib. 6. pag. 60. Harigerum Abbat. in Vita sancti Landoaldi n. 12. Vitam B. Mathildis Reginæ 2. Crantzium in Metrop. lib. 4. cap. 13. etc.
Arnulphus totam Franciam Orientalem, quæ hodie Teutonicum regnum vocatur, id est, Bavariam, Sueviam, Saxoniam, Thuringiam, Frisiam et Lotharingiam rexit : Occidentalem vero Franciam Odo tenuit.Wippo in Vita Conradi Imper. pag. 430 :
E Saxonia Boiariam et Orientalem Franciam pertransiens, ad Alemanniam pervenit.
Sciendum est quod ultra montes fuit duplex Francia. Una dicitur Francia Orientalis, ubi est Magancia caput regni, unde et dicitur Francia Maganciæ. Et hinc natus est Carolus Magnus cum tota sua posteritate. Alia dicitur Francia Occidentalis, ubi est Parisius, quæ quondam dicta fuit Provincia Gaudiana, et postea dicta est Francigena, a Franchis superata.An a
Gaudus, nemus, silva, accersenda hæc ultima appellatio ? Vide Gualdus.
non a Roma, sed a lingua Romana, apud Luithprandum lib. 1. cap. 6. Ottonem Frising. lib. 7. cap. 15. et Albertum Aquens. lib. 1. cap. 9. 17. lib. 3. cap. 30.
Gallia Romana, apud Contin. Reginonis ann. 939.
Gallia secunda, apud Lambertum Tuitiensem in Vita S. Heriberti Archiep. Colon. n. 22. est Francia nostra.
Francia Senonensis, in veteri Notitia Galliæ appellatur. Acta Conversionis S. Huberti Comitis tom. 1. Hist. Franc. pag. 678 :
Hic, quia prudentis erat ingenii, considerans Ebroinum ad omnem malitiam promptissimum, execratus omnes actus illius, Franciam Sequanorum deseruit, et in Austriam apud Pipinum Ducem...... se contulit.
Venit in villam regiam, videlicet Triburiam, in Terra Francorum consistentem.
Francorumet liberorum esset, idem quod Franchisia 1. Charta ann. 1069. in Chartul. Major. monast. pro pago Vindocin. ch. 32 :
Guismandus pater istius Guismandi tenebat de Otrudo quendam fevum in Francia, hoc est curtem de Hilmarensi.Nisi regionem ultra Ligerim comparate ad Majus monasterium designatam putes.
Frangia, Fimbria. Inventar. ann. 1497. tom. 2. Hist. Cassin. pag. 599. col. 2 :
Pannus pulpiti broccati albi cum Francia aurata.