About

Menu

franciscus

FRANCISCUS
, Mensura frumentaria. Charta ann. 1143. apud Baluz. Histor. Tutel. col. 475 : In unoquoque ipsorum mansorum quatuor denarios, et unum gallum, et unum Franciscum frumenti, et quatuor sextarios de civada. Vide Alia notione in Francisca. Vide supra Francarium et Francis 1.
FRANCISCUS
appellatus primum videtur, quicumque Francos frequentabat, dehinc nomen proprium esse cœpit. Sic Francisci nomen ter repetitur in Charta xi. sæculi ex Chartul. Major. monast. ch. 61. Occurrit etiam quidam Franciscus absolute nominatus in Chartul. Dunensi, scripto ineunte sæculo xii. teste Mabillonio tom. 5. Annal. Bened. pag. 438. Ita et Fratrum Minorum institutor, qui Joannes Bernardo appellabatur, Francisci nomine insignis est ; sub cujus titulo, anno post ejus mortem trigesimo secundo, consecratum fuisse altare in ecclesia Corboliensi discimus ex Lit. S. Ludov. ann. 1258. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 466 : In quo (oratorio) etiam duo parva altaria constructa sunt ; quorum unum, illud scilicet quod a dextris est, in honore beati Francisci ; et aliud a sinistris in honore beati Petri martyris de Ordine Fratrum Prædicatorum, decrevimus construenda.

Saved

Recent