francitas
Carolus Calvus Francorum Rex Barcinonensibus, sive Hispani, sive Gothi essent, immunitatem libertatemque elargitur, qua Franci uti assueverant, permittitque, ut Gothicis legibus jura inter se foraque constituant. Immunitas ea a Francis in Hispania Frankitas dicta. Francorum enim nationem Germanicam Germanis reliquis et Frisiis commodiore immunitatis conditione antetulerat.Idem æra 1148 :
Ut oppidum coleretur habitareturque, civibus Frankitatis, id est, ingenuitatis ornamenta ab Imperatore præstantur.
etc. Locus scilicet, cujus incolæ jure gaudent immunitatis, cujus tamen ratione præstatio dominis fiebat. Historia Abbatiæ Condomensis pag. 457 :
In isto Cœnobio Sanctimonialis effecta dedit quandam Franquitatem Darsimam, etc.Pag. 486. et 488.
Francdadidem sonat, ubi forte
Francitadlegendum. Vide Foros Regni Aragon. f. 129.
Libertas, Salvitas,
Francdadsuo loco.
Francitatem coopertam nemo emat, vel discooperire faciat, ut postea possit emere : quod si fecerit, servitium Comiti, sicut quilibet, persolvat, aut dimittat.
Fecimus omnibus suprascriptis et ipsis qui post vos futuri erunt habitatores prædictorum locorum, scilicet qui jurejurando nobis fidelitatem et adjutorium firmaveritis et firmaverint, hanc nostræ munificentiæ retributionem, ut abinceps quidem omnes Franquitates aliaque vestra omnia quæ hodie franca habetis sive habebitis, cum omnipotentis Dei juvamine et nostra confirmatione sine ullius inquietudine teneatis atque possideatis ; ita ut nullus nostrorum.... franca vestra omnia prædicta, sive illa quæ pertinent ad Franquitatem prædictæ villæ.... pertentet auferre, aut in quocumque divellere sive corrumpere. Pascuata quoque et ligna et aquas et conversiones aquarum, fontes, et exitus atque egressus spatia quæ ad vocem prædictarum Franquitatum pertinent, libere habeatis, et pro iis ullum servitium census nobis aut alicui homini minime faciatis.Acta B. Raymundi Lulli tom. 5. Junii pag. 651 :
Ex alio Instrumento liquet, præfatum Infantem Jacobum..... confirmasse et jurasse omnia privilegia, Franquitates, cavallerias, donationes et concessiones habitatoribus Majoricarum datas.