fraustum
Frausta Terra, Vastum, incultus et eremus ager,
Terre en gast. Tabularium Abb. Belliloci in Lemovicib. Ch. 24 :
Cum vineis, pratis, omnibus indominicatis, seu et aliis mansis cum Fraustis.Ch. 178 :
Dimitto Fraustos meos de Fonte Asinario S. Petro. Terra Frausta,in Charta Guillelmi I. Comitis Inculismensis pro fundat. Abbat. S. Amantii, in Tabulario ejusdem Monasterii :
Terras et vineas, et in alia villa sex, terra Frausta et borderia, Humberti Noca, in ipsa villa, terra, et silva, etc.
Guido Pictavensium Comes requirebat apud Exsoletiam talem consuetudinem in Terra, quæ populariter Frosta vocatur, qualem in illa, quæ Frosta non erat,... judicatum est ergo et definitum ab Adelberto Comite Marchiæ... terram, quæ in Frostum redacta jam esset, liberam debere reverti, et quietam, in dominium Sancti, cujus proprii juris esse dignoscitur.Tabular. Absiense :
Quendam campum Terræ Frostæ, etc.Et fol. 71 :
Et omnes alias consuetudines, quas habebat in terris, quæ circum Frostos sunt.Alio loco :
Omnes terras, quas ei pater suus dederat et concesserat circa Frostos.
In omni eximento terrarum Frostarum, etc.
Fundata fuit Ecclesiola in situ seu fundo... continente 40. acras terræ Fruscæ, pasturæ, etc.Mox :
Quas quidem 40. acras... sine aliquo sæculari servitio, sine decimis alicui Ecclesiæ solvendis seu subjectione, quia inanes erant et vacuæ, donavit.Nescio an eadem notione.
Deprecatus est me, ut aliquid ex fraterno Frusto, quod est ex ratione B. Hilarii pertinens, ex curte Cujon... cuidam Mainardo... sub censu 3. solidorum concederemus.At in Charta ann. 1129. apud Locrium in Chronico Belgico,
Frustum terrævidetur dici, quomodo vulgo usurpamus :
un morceau de terre.
Fraustumet
Frostumhic dicitur,
Frocusvidetur vocari in Charta Ludovici Regis Franc. anni 1107. quæ habetur apud Loisellum in Hist. Bellovacensi pag. 265 :
Frocos etiam, quos Dominus Fulco Episcopus dederat Canonicis, et Garinus invadendo eis injuste abstulerat, Ecclesiæ et ipsis reddidi.
QuamQuippe(partem terræ) ... caluminiabant, atque in ea brandonem posuerant ; Frocum enim esse dicebant.
Froc de la villeappellat Charta ann. 1310. pro Comitatu Pontivensi in Regesto Constabulariæ Burdegal. fol. 249. agrum incultum, qui urbi vel ædibus adjaceret, quomodo
Fros, vel
Froc, occurrit in Consuetud. Ambianensi art. 184. S. Audomari art. 13. Tervannensi art. 6. Atrebatensi art. 5. Pontivensi art. 104. Tabular. Episcopat. Ambian. ann. 1282. fol. 36 :
Item ordinatum est super Frocis et locis omnibus, de quibus controversia erat, etc. Frou,in Consuet. Aurelian. art. 169.
Froux, ou Friche, in Consuet.
de Menetouart. 10. Tabular. Fossatense ann. 1043. fol. 151 :
Si autem cultor arpenni defuerit, et arpennus in Frou beati Petri redierit, tutor in eo nihil capiet, usque quo cultor redeat, et arpennum a ministro Abbatis recipiat.
In via ante hostisias, quæ vulgo Frocus dicitur, nullam justitiam seu dominium habebit.Via
Frocusappellata est, quod juxta viam ædibus præsertim adjacentem fere sit terra inculta et vacua.
Fraux et pasturages, in Consuetud. Arvernensi cap. 28. art. 6. Neque alia, opinor, notione vocem
Flosusurpat Guillel.
Guiart. in Philippo Audace Rege Franc. :
Porro a voceFrançois errent tant qu'il viennent Es Flos qui lui appartiennent.
Fros, deducta alia
Frosserin Consuetudine Montensi cap. 53. pro in
Fraustisædi attinentibus ædificare.
Item diximus per sacramentum, quod non vidimus... quod aliquis redderet decimas de feriis, aut de genestis, aut de Foscis, ubi prius fuerant demosmatæ.Legendum enim puto
Froscis, id est, locis incultis, eremis. Sed quid
demosmatævox sonet, fateor, mihi ignotum, nisi legendum sit
domus dirutæ. Vide Friscum.
Istas terras supra nominatas cum pratis et silvis et Frouzis, quæ ad ipsam terram pertinent.