About Report a problem

Menu

frilazin

FRILAZIN
, Manumissus, libertus, libertinus ; ab Anglo-Saxon. fre, vel freoh, liber, et lesan, dimittere. Gloss. Theotisc. apud Lindenbrogium : Libertini, Frilaza. Lex. Bajwar. tit. 7. cap. 10 : Si cum manumissa, quam Frilazin vocant, et maritum habet, concubuerit, etc. Lex eadem cap. 6. Edit. Heroldi : De liberis, qui per manum dimissi sunt liberi, quod Frilatz vocant. Desunt ultima hæc verba in Edit. Lindenbr. Vide Pontanum lib. 6. Orig. Francic. cap. 15. et Cluver. lib. 1. Germ. antiq. cap. 15. et Joan Gryphiandrum de Weichbildis Saxonicis cap. 24. Vide Friolasia.
Hinc, ni fallor, nostri Fresine dixerunt pro Manumissa, libertina, Gall. Affranchie. MS. : ........ Alemandine Qui n'estoit garce, ne Fresine, Mais fille au Duc de noble afaire.

Saved

Recent