About Report a problem

Menu

frimantia

FRIMANTIA
, pro Firmantia, mulcta pecuniaria, quæ ab iis exigebatur qui firmantias seu fidejussiones dederant. Charta Guillelmi dom. Montispessulani ann. 1103 : Hæc autem sunt vicariæ pertinentia, scilicet omnes Frimantiæ et omnia distincta omnium, etc. Hæc omnia vobis dono præter districta et Frimantias Militum Montispessulani et uxorum illorum. Alia ann. 1189 : Cum feodis, fevalibus,... toltis, quistis, Frimantiis, justitiis, etc.

Saved

Recent