About Report a problem

Menu

gentiles

Could not find gentilique in Logeion dictionaries.

gentilique Noun: masculine dative singular of gentiles

gentilique Adjective: feminine ablative singular, Adjective: feminine dative singular, Adjective: masculine ablative singular, Adjective: masculine dative singular, Adjective: neuter ablative singular, Adjective: neuter dative singular, Noun: feminine ablative singular, Noun: feminine dative singular, Noun: masculine ablative singular, Noun: masculine dative singular of gentilis

See gentilique in Morpho

GENTILES
vocabant Romani, quos ipsi etiam interdum Barbaros, qui Romanis militabant, eorum fœderati, vel qui in leges Romanas ultro, vel deditione transibant. Ita Gentiles intelliguntur in Cod. Theod. tit. de Nuptiis Gentilium, et alibi, apud Ammianum, Ausonium, et in Notitia Imperii, ubi Schola Gentilium, Schola Gentilium seniorum, qui sub dispositione Magistri Officiorum militabant, de quibus idem Ammian. lib. 15. 16. 20. 25. et Synaxaria 7. Octob. in SS. Sergio et Baccho.
GENTILES
, Ugutio : Gentiles proprie, qui non circumciduntur, nec baptizantur, ut pagani, unde et Gentiles dicuntur, quia tales existunt, quales sunt geniti. Sed Christiani non ita sunt ut fuerunt geniti, quia sunt baptizati ; similiter Judæi mutantur, quia circumciduntur. Adde Isid. lib. 8. cap. 10. S. Augustin. in Psal. 28 : Gentilis ille est, qui in Christum non credit. Idem de Opere Monach. cap. 11 : Quis utique non nisi Gentiles, quos Paganos dicimus, vult intelligi. Lex 46. Cod. Th. de Hæreticis (16, 5.) : Centiles, quos vulgo Paganos appellant. Lex 21. eodem Cod. de Pagan. (16, 10) : Qui profano pagani ritus errore seu crimine polluuntur, hoc est, Gentiles, etc. Adde leg. 43. et 63. eod. tit. Commodianus Instr. 26 : Gens et ego fui, perversa mente moratus, Et vitam istius sæcli veram esse putabam.
Gentilitas
, Paganismus. Sulpitius Severus lib. 1. Hist. : Ex quibus plerique divinas ceremonias receperunt, reliquis in errore Gentilitatis perseverantibus.
GENTILES
, Terræ indigenæ, incolæ antiqui, apud Barthium in Glossario ex Guiberti Hist. Palæst.

Saved

Recent