gravaringus
Eodem tempore Amalricus Ebroicensis Comes animi nimiam amaritudinem gerebat, quod Præpositos atque Gravaringos in terra sua nimium furere videbat. Insolitas enim exactiones imponebant, ac pro libitu suo judicia pervertebant.Vox videtur conflata ex
Graf, Comes, judex, et
Waring, miles. Ita
Gravaringuserit Præfectus ac magister militum in urbe quavis.
Waringsenim milites vocant Angli, vocabulo, ut videtur, ducto a
Werra, bellum, (nostris dicuntur
Hommes de guerre:) vel potius ministri fuerunt, seu
MilitesComitum, qui eorum jussa exequebantur, aut denique
exactoreset publicani,
Graffionesdicuntur a Sugerio de Administratione sua cap. 23. et
Gravatores, in libro Miraculorum S. Vulfranni Episc. n. 23 :
Quidam homo S. Vulfranni misericordiam expetiit, qui in quosdam ministros incurrit, quos vulgus Gravatores appellat : hi autem equum, cui ille insidebat, eo dejecto rapuerunt... Illi vero petitionem ejus contemnentes, dixerunt, se domini sui servitium implere velle, et sic ei, si tamen eos sequeretur, reddere.Vide Grafio. Vacces
au Roman de RouMS. :
Venir a fet de cest pais, Tous ses privés et ses Baillis, Ses Gravereus, et ses Viscomtes, etc.