haereticatio
ex ~one multarum heresum per determinacionem ecclesie
idem videtur judicium de ~one, nam hereticare est facere vel denunciare ‥ aliquid esse hereticum
Prædicta Hæreticatio facta fuit circa instans festum S. Johannis Baptistæ.Est autem
HæreticatioRatio aliquem adscribendi in hæreticæ sectæ societatem, quæ apud Albigenses per manuum impositionem, quam vocant
Consolamentum, fiebat. Erant et aliæ cæremoniæ quas nobis exhibet Codex MS. Biblioth. D.
Tunc dicti hæretici eumdem Raymundum infirmum hæreticaverunt et in sectam suam receperunt ; antiquiore hæreticorum videlicet R. Delboc tenente manus dicti infirmi junctas inter manus suas, et tenebant quendam caternumEt pag. 190 :(i. e. librum) super caput ejus, dicendoqueverba quæ ipse non intellexit, ut dicit, et faciendo genuflexiones suas coram dicto infirmo.
Petivit ab infirma si vellet fieri bona christiana, et si volebat facere bonum finem, quæ respondit quod sic : et tunc dictus homo posuit quoddam manutergium supra pectus dictæ infirmæ, et tenuit quemdam librum supra dictam infirmam et legit in eo, et postea fecit aliquas genuflexiones coram dicta infirma super quandam bancam.Et pag. 249 :
Recepit ipsum et hæreticavit volentem et petentem... tenendo manus ipsius infirmi inter manus suas, et tenendo quemdam librum super ipsum infirmum, in quo legebat Evangelium B. Johannis,In principio erat Verbum,
dictusque hereticus tradidit eidem infirmo unum filum subtile quo pro heresi cingeretur. Et pag. 266 :
Facta Hæreticatione prædicta, ipse Guillelmus et omnes alii assistentes adoraverunt prædictos hereticos more hereticali dicendo,Benedicite,
coram ipsis.
Quibus civitatem noctis tempore ingredientibus gens Montanorum ipsos diversis blasphemiis et Hæreticationibus afficiendo, nec non facibus accensis in ipsos projectis, duræ mancipant captivitati, vinculis ac ferreis catenis astringendo.