haeretici
Facundus Hermianensis lib. 12. cap. 1 :Hæreticus est, ut mea fert opinio, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriæ principatusque gratia, falsas ac novas opiniones, vel gignit, vel sequitur. Ille autem, qui hujusmodi hominibus credit, homo est imaginatione quadam veritatis ac pietatis illusus.
Scire igitur debemus, quodEodem cap. :Hæreticum non faciat ignorantia, quæ doctrinæ veritatis contutumax non est, sed potius obstinata defensio falsitatis. Ad hanc obstinationem pertinere dicimus, immo principatum in ea tenere firmamus, illas etiam doctrinas, quas quidam non minus intelligendo scripturas divinas, sed eis aperte resistendo, sola præsumptione spiritus condiderunt, sicut Manicheus et Origenes, et cæteri, qui non ut alii sequentes eorum intentionem, in abstrusis quæstionibus erraverunt, sed super illas elati, melius se crediderunt vel sapere, vel dicere.
Non igitur hæresis dicenda est, nisi contradictio superborum pervicax, quæ sibi, ne aliud sapiat, interdicit, et admonita contemnit adquiescere veritati. Illa magis contumaciter ab Ecclesia separari diligit, vel in ea dolose latere, quam pravam mutare sententiam.Quippe, ut ait Vigilius Tapsensis lib. 1. contra Eutychem :
Præventus falsæ opinionis errore humanus auditus, ad veri rationem percipiendam durus et perdifficilis invenitur, quantiscumque testibus urgeatur. Mavult enim pravi dogmatis sententiam, qua semel infectus est, perversus vindicare, quam hanc eandem tantis divinarum humanarumque legum auctoritatibus refutatam salubrius immutare.Hugo Rotomag. lib. 1. contra hæretic. cap. 6 :
Hæresis error ille vocatur, qui pertinax esse probatur.Petrus Damiani lib. 1. Ep. 13 :
Non errorAdde Ep. 16. lib. 5. Epist. 18. et lib. 8. Ep. 7. Robertus Episcop. Lincol. apud Matth. Westmonast. ann. 1253 :Hæreticum , sed pervicax obstinatio facit : nec omnesHæretici dicendi sunt, qui opinantur errorem, sed qui pertinaciter et audacter prædicant falsitatem.
Hæresis est sententia humano sensu electa, Scripturæ sacræ contraria, palam edocta, pertinaciter defensa : hæresis enim Græce electio est Latine.Concilium CP. can. 6 :
Αἱρετικοὺς δὲ λέγομεν τούς τε πάλαι τῆς ἐκκλησίας ἀποκηρυχθέντας, καὶ τοὺς μετὰ ταῦτα ὑφ᾽ ἡμῶν ἀναθεματισθέντας, πρὸς δὲ τούτοις καὶ τοὺς τὴν πίστιν μὲν τὴν ὑγιῆ προσποιουμένους ὁμολογεῖν, ἀποσχίσαντας δὲ καὶ ἀντισυνάγοντας τοῖς κανονικοῖς ἡμῶν ἐπισκόποις.Vide S. Augustinum lib. 18.
Quis nesciat illius cognomentum tribui sectatoribus, cujus et nova aliqua doctrina transmissa est ad discipulos ex auctoritate magisterii ?
Perfecti Hæretici seu Vestiti,in Concilio Biterrensi ann. 1246. Statuta Simonis Comitis Montisfortis :
Nullus Hæreticus Vestitus et reconciliatus habeat licentiam remanendi in villa, in qua conversabatur, in illa perversa professione ; sed extra villam poterit conversari, ubi Comes permiserit.Concilium Narbonense ann. 1227. can. 16 :
Hæretici Vestiti, vel notati, aut suspecti, etc.Adde Concilium Tolosanum ann. 1229. can. 10. et Biterrense, ann. 1246. can. 13. Guill. de Podio-Laurentii cap. 42 :
Comes et Episcopus pernoctarunt pro capiendis exploratis sibi hæreticis in montanis, quibus Dominus tradidit 19. Hæreticos Vestitos inter viros et mulieres.Adde cap. 46.
Hæreticis vestitisopponi videntur Hæretici crediti, seu qui creduntur hæretici, et hæresim palam non profitentur, apud eumdem cap. 48. Vide Credentes.
Ad incitationem seu requestam quorumdam... eum(Benedictum) utique probum et sanctum virum verum summum Pontificem, ut præmittitur, criminantium et Hæreticantium de hæresi.
Et hæretici in tanta reverentia habebantur, quod habebant cæmeteria, in quibus, quos Hæreticaverant, publice tumulabant.
Tempore infirmitatis suæ de qua obiit, fuit per Petrum Auterii et Amelium hæreticos Hæreticata et recepta ad sectam ipsorum.Codex MS. e Biblioth. D.
Tunc dicti hæretici eumdem Raymundum infirmum Hæreticaverunt et in sectam suam receperunt.
Quidam Britonum nomine tenus Præsules Hæretizabant de paschali termino et de aliis pluribus ecclesiasticæ orthodoxitatis institutionibus.Utrum vero isthæc Britonum consuetudo ad hæresim pertineat, fuse disputant Bollandistæ ad Vitam S. Colmanni Episc. Lindisfarnensis 18. Febr. § 2.