hindeni
societas, quasi homines societatis, contubernii, contubernales. Saxonibus enim erat in more positum, (verbis utor Somneri) ut omnem hominem æstimarent ac pro natalis sui ratione capite censerent ; sed etiam secundum cujusque valorem in classem (vel Collegium) parium suorum, quam hyndene nuncuparunt, referrent ; trium scilicet sequentium unam, infimam, mediam, summam. Infima classis fuit, quorum singuli valerent 200. sol. talis inde Latine dictus
vir ducentenus, vulgariter a classe, in quam ascitus, tvy hyndnemon. Media eorum, quorum singuli valerent 600. sol. talis inde Latine dictus
sexcentenus, vulgariter a classe, in quam ascitus, syxhyndnemon. Summa autem eorum, quorum singuli valerent 1200. sol. talis inde Latine dictus
duodecies centenus: vulgariter a classe, in quam ascitus tvelfhyndnemon. Pariterque uxores ipsorum
Cyrliscam(i.
Twyhyndam, nam
Twyhyndemanidem erat, qui
ceorliscus, et sic quandoque dictus, quandoque
villanus)
syxhindam, et
twelfhyndam, nominarunt. Totam hanc apud Anglos hominum partitionem observare est, præsertim in Legibus Aluredi Regis cap. 12. 30. 31. 32. etc. apud Bromptonum, et Henr. I. cap. 76. et 87.
Twyhindorum, seu villanorum præterea mentio est in iisdem Legib. Henrici I. cap. 70. 76. ut
Sixhindorum, eodem cap. 76. et
Twelfhindorum, seu
Thanorum, cap. 69. 70. 76. 83. 87. qui
perfecte nobilesdicuntur eodem dicto cap. 76.