hiremanni
Here, dominus, et
Man, homo, et quasi
homines domino subditidicti sint, cum revera
subditidicantur in Legibus Adelstani Regis cap. 18. apud Brompton. :
Si aliquis supersedeat, et non obtemperet, ut hoc vadium ab Hiremannis vel a subditis suis capere nolit, etc.Ita etiam usurpatur cap. 13. et in Legibus Ethelredi apud Habam editis cap. 1. At Somnerus, contra Spelmannum, negat
Here, apud Saxon. pro
dominusreperiri, mavultque a Saxonico hyran,
obedire, subjacere, auscultare, etymon vocis accersi debere, unde hyremon,
subditusvel
subjectus, quomodo apud Spelman. tom. 1. Concil. pag. 601. 602. ex quo
Hiremanet
Hiremannusformata sunt vocabula. Certe non alii sunt ab iis, qui
Hirdemanniin Jure Aulico Norvegico veteri appellantur cap. 260. ex versione Jani Delmeri, ubi de
Huscarlis, qui iidem esse cum
Hirdemannisseu Aulicis dicuntur :
Omnes vero in Regia aula servientes, Hirdmen vernacule nominabantur, Regem observaturi ac tuituri.Vox autem formata ex
hird, aula, et
man, homo, ut observat idem Delmerus ad cap. 30.