hormesta
De miseria hominum.In Codice vero 508. Sangermanensi titulus ita concipitur :
Pauli Orosii Presbyteri Liber de Ormesta, seu miseria mundi :ex quo irrepsit titulus alius
Hormesta mundi. Quam quidem
Hormestavocem rursum perperam irrepsisse volunt viri docti, atque in iis Stephanus Pighius in Hercule Prodicio, pro
Orchestra, seu
scena, in qua varii rerum casus, Imperatorum mutationes, et hominum miseriæ palam exponuntur. Hunc sane titulum quodammodo præfert Editio Parisiensis ann. 1506. Inscribitur enim :
De miseria hominum per peccatum ab initio :forte quod caput 1. libri 1. initium ducat ab his verbis :
Ego initium miseriæ hominum ab initio peccantis hominis ducere institui, etc.Quod quidem caput in Editione Francisci Fabricii aliquot ante periodis auctius legitur, adeo ut Editio Parisiensis prior fuerit ipsius Orosii Editio, quam ille postmodum auxerit. Vide Bongarsium in Præfat. ad Gesta Dei per Francos sub finem.