hospitare
Si quis Hospitaverit privatum vel alienum,... poterit eum noctibus habere duabus tanquam hospitem.Thwrocz. in Ladislao Rege Hungar. cap. 82 :
Apud Marchionem Estensem magnifice est Hospitatus.
Quæsivit a venerabili patre domino Francisco Mylon sanctæ Sedis Apostolicæ prothonotario dictique Prioratus commendatario et administratore ibidem presente, si eum Hospitaret et ad pernoctandum reciperet.
Ne quis scienter HospiteturUtitur Plinius.in sua domo furem vel latronem.
Mansionaticumpræbere vol accipere. Charta Willelmi Comitis Nivernensis ann. 1159. ex Tabul. Eccl. S. Cyrici Nivernensis :
Quod Willelmus Nivernensis Comes Guillermi Comitis ad Ordinem Cartusiæ conversi filius, guerram cum inimicis suis licet invitus exercens, terram Canonicorum S. Cyrici Nivernis cum manu militum Hospitatus est, et bona hominum Canonicorum indebite accepit, contra tamen jus et consuetudinem prædecessorum suorum, qui in terra nullam Hospitandi consuetudinem habuerunt.
Si memorati Archidiaconi vel Decani ad domos vestras declinaverint Hospitandi, ultra quam fuerit honestum et justum, a vobis non debeant aliquid extorquere.Charta Roberti Comit. Moretonii ann. 1453. apud Stephanot. tom. 13. Fragm. Hist. MSS. pag. 122 :
Excepto quod si necessitas Hospitandi illi incubuerit in domibus burgensium monachorum, licentiam hospitandi habuerit.Adde Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 604.
Hosteller, Poëtis nostratibus. MS. :
Mout furent bien la nuit servi, Li sain furent bien Hostellés.
Prendre ostel, metaphorice dicitur de Christo, qui novem menses in utero B. M. V. hospitatus est. Bestiar. Ms. :
Jhesu Crist nostre creatour, C'est l'unicorne espéritel Qui en la Virge prist ostel.
Noverint universi... quod ego Robertus Putes de S. Albino super Deppam et hæredes mei tenemur facere Abbati et Conventui S. Vandregisili singulis annis servitium de duabus partibus grossarum decimarum de S. Albino Hospitandis.